De prodigiis et ostentis
Post Christum natum

De l'an 1 à l'an 200

238

Cum Jesus Christus aeternus et coaequalis Dei filius, Salvator mundi mortalem nostram induit naturam, natus ex Maria virgine, Bethlehemi civitate Davidis, anno 2. supra quadragesimum imperii Augusti 8 Calendas Januarias, quo die tum, ut Plinius ait, bruma erat, literatores hyemale solsticius vocant. Pastoribus in Galilaea noctu vigilantibus ac gregem custodientibus, apparuit Dei angelus, qui timore (ob divinum splendorem) perculsos, his verbis alloquutus est: Nolite timere, Ecce nuncio vobis gaudium per magnum, ac omni populo. Natus est enim vobis hodie salvator Christus dominus in civitate Davidis. Invenietis infantem pannis involutum ac positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis. Laudantium Deum ac dicentium: Gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quo tempore sanè omnia oracula conticuisse atque defecisse , cultores etiam deorum Gentilium testes sont, Strabo, Plutarcho et alii plerique omnes.

Anno domini
1
chevalier2
Anno quo Christus salvator natus est, die 13 (ut Vincentius libro 7 refert capite 91) Magi ex Persia et Chaldea venientes ex Sabaea regione stella duce splendidissima Hierosolymam, regi Judaeorum, aurum, thus, et myrrham obtulerunt, cujus rei miraculo, non tantum Herodes et incolae Hierosolomytani, verum etiam tota Judaea commota est, haec autem stella, ut Fulgentius memoriae prodidit, fuit a caeteris discreta, locumque habuit neque in firmamento cum stellis minoribus neque in aethere cum planetis, sed in aëre vicina terrae locum suum occupavit.

Anno domini
6
Tiberii equus in conflictu belli ore flammas interdum emittere visus est.

239

thebes

Anno domini
7
inond1
Magni terraemotus Romae facti sunt. Tiberis pontem disturbavit, fecitque ut urbs septem dies navigaretur. Herode mortuo intercutis morbo, scaturientibus ex corpore vermibus. Archelaus ejus filius ab Augusto in ejus locum substituitur et Tetrarchae quatuor factae sunt.

eclipse
Eclipsis solis est facta. mox Archelaus Judaeorum rex in Viennam Galliae relegatur ab Augusto. Judaea tetrarchis commititur et Augusto Caesar moritur, anno aetatis septuagesimo sexto. Adeo dira Romanos invasit fames, ut Caesar lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorumque maximas copias, exceptis medicis ac praeceptoribus, trudi urbe praeceperit.
Note: Archelaus fut relégué en l'an 6. Il n'y eut pas d'éclipse de soleil dans le monde méditerranéen entre 10 avant notre ère et 17 de notre ère

240

seisme     comete2

Anno domini
12
In Cypro plurimae civitatum partes terraemotu conciderunt. Germani a Lolio superantur. Tiberius Caesar Vindelicos et eos qui Thraciarum confines erant Romanas provincias facit. Anno Christi decimotertio Quintilius Varus, a Germanis duce Arminio caesus est. Quam cladem varia portenderunt prodigia, inter quae etiam cometa fuit. Postquam enim Manilius libro primo ostendit cometas, tumultus et bella tum externa tum intestina portendere, subiicit exemplum, dicens: Ut foedere rupto, cum fera ductorem rapuit Germania Varum, infecitque trium legionum sanguine campos, Arserunt toto passim minitantia mundo Lumina, etc
Note: il y eut des comètes visibles en l'an 10 et en l'an14, mais pas en l'an 12.

Anno domini
16
Sub finem divi Augusti principatus, Fausta quaedam plebeia Ostiae, duos mares totidemque foeminas enixa est. Quod portentum ingens fames sequuta est. Sexto Pompeio et Lucio Apuleio Consulibus anno videlicet U.C. 766 [note: les consuls sont ceux de l'an 14] Sol totus hominibus deficere, et coeli magna pars ardere visa est, ignitae trabes cadere de coelo, et sanguinolenti cometae visi sunt, cum propter valetudinem Augusti publice supplicaretur, curia clausa reperta est, buboque qui super eam confederat, cecinit, et fulmen quod cecidit in statuam Caesaris positam in Capitolio, primam literam e nomine Caesaris delevit, ex quo aruspices responderunt eum postero die participem fore alicujus divinitatis. Idque conjiciebant ex eo quod prima litera ejus C videlicet, centum apud latinos, reliqua pars Hetrusco sermone Deum significabat. Eodem igitur die vel postero Augustus mortuus est, non tamen absque dati veneni suspitione.
Note: rappelons qu'il n'y eut pas de d'éclipses de soleil visibles dans le monde méditerranéen avant l'an 17.

241

eclipse6     ciel_en_feu

poutre     comete2

242

ville4     hibou

Anno domini
20
seisme
Tredecim urbes terraemotu corruerunt, Ephesus, Magnesia, Sardis, Mosthene, Megaechyero, Caesarea, Philadelphia, Himolus, Temis, Cyme, Myrrhina, Apollonia, Dyahyrcania. Anno igitur sequenti Tiberius multos reges ad se per blandities evocatos nunquam remisit, in quibus Archelaum, Cappadocem, cujus regno in provinciam verso Mazacam nobilissimam civitatem Caesaream appellari jussit.

Anno domini
20
In Calendis quibusdam cum Romae multi essent in Sejani domo, qui consulatum cum Tiberio obstinebat et magna arrogatione se extollere in dies magis magisque videbatur, lectus positus in aula, ubi salutabatur, propter multitudinem sedentium fractus est, felesque exiens transivit medius. Sejanus cum ipse descenderet in forum, peractis sacrificiis, ac auspiciis habitis, nullae aves prosperae, sed corvi circumvolarunt et cecinerunt, et deinde advolare domun ejus et super eam considere visi sunt. Ex statua Sejani prodiit fumus posteaquam caput abscissum esset, et magnus inde serpens prorepsit. Cumque eidem statuae subito alterum caput repositum esset, funiculus in collo ejusdem statuae religatus est repertus.

243

Anno domini
21
Marco Julio vel Junio ut alii, et Lucio Norbano Balbo consulibus, anno U.C.771 Calendis cujusdam mensis prodigium non parvum exitit, quo Germanici interitus praedici quodammodo videbatur. Nam eo die Norbanus consul, qui semper in id incumbebat, ut tuba caneret, in eoque studiose exercebatur, prima luce, cum jam domi adesset magna hominum multitudo, tuba canere coepit, quae res omnes pariter conturbavit, quasi consul bellicum cecinisset. Augebat timorem, quod statua Jani ceciderat, quodque per id tempus quaedam oracula canebantur pro Sibyllinis, quibus valde omnes commovebantur. Dicebatur autem his oraculis, fore, ut ter trecentis annis praeteritis civiles seditiones inter Romanos suscitarentur, et furor Sybariticus.

Anno domini
22
Lucio Claudio principe, in Britannia simulachrum Victoriae, quod Camuloduni erat, subito conversum retro, quasi hostibus cederet. Facta igitur rebellione repente, Insulanorum ad 70 Romanorum sociorumque millia caesa sunt.

Anno domini
23
Quum duces qui Polynicem sequuti sunt convivium agerent, aquila quaedam descendens telum Amphiarai in sublime tulit, moxque dimisit, id autem humi fixum in laurum versum est, quo in loco quum postridie dimicarent, Amphiaraus una cum curru absorptus est. Id apud Trysimachum tertio aedificiorum libro scriptum est.

Anno domini
33
Dum Christus inclinato capite patri spiritum tradidisset, ut ex Evangelistis apparet, ab hora sexta usque ad nonam sol amisit splendorem suum: quod eo tempore contra naturam erat. Nam primum durabat eclipsis tres integras horas, deinde non poterat esse naturalis, quod luna eo tempore erat 14 et ideo plena, et tunc in oriente, quando sol in occidente. Proinde Dionysius Areopagita Athenis dixisse fertur: Aut mundus peribit aut Deus naturae patitur. Ethnicorum testimoniis factus est etiam eo tempore (ut Eusebius refert) non in Judaea tantum sed etiam in Bitinia terraemotus, et in urbe Nicaena aedes plurimae corruerunt. Et

244

eclipse6     soleil2

Et ut Flegon olympiadarum supputator scribit, tanta fuit solis defectio, ut dies sit in noctem versus, et stellae in coelo visae sunt, petrae scissae sunt, mortui egressi de sepulchris, velum templi, quod ante sancta sanctorum erat, scissum est, a summo usque deorsum. Et forte etiam velum appensum ante fores templi, quod ad tegendas fores appositum dicit Josephus, cum interior scissum est, Nam in Evangelio Nazareorum super liminare templi infinitae magnitudinis fractum esse legitur, auditasque voces in aëre, transeamus ab his sedibus. Petrus Commestor et Vincentius libro 8 capite 45 Phlegon Olympiadorum scriptor antiquissimus.
Note: la seule éclipse de soleil visible au proche orient eu lieu le 24 novembre de l'an 29.

Anno domini
34
foudroye
Paulus cui adhuc Sauli nomen erat, cum accepiset a principe Sacerdotum literas, quarum autoritate in Christum credentes duceret Hierosolymam captivos, dum Damascum (in quo magnus credentium numerus erat) cum satellitibus properaret, subito coelesti impetu prostatus in terram, audivit vocem clamantem de coelo, Saule Saule quid me persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare, et ab illo tempore oculis captus, suorum auxilio, ductus est Damascum: ubi tribus diebus ac noctibus, nec vidit, nec manducavit, nec bibit quicquam, donec visum ab Anania divino auxilio recepisset, tunc demum enim ceciderunt ab oculis ejus quasi squammae et visum recipiens, conversus atque vas electionis factus est.

245

Anno domini
40
Caligula imperator cum divinos honores ex mera superbia sibi ascripcisset, deorumque vestes induisset, templum quoque sibi in urbe faciendum curavit, et domum in Capitolio, quo posset una cum Jove habitare. Sed indignarus postea quod sibi habitanti cum Jove secundas partes darentur, alterum templum in Palatio sibi aedificavit, et cum Jovis Olympii statuam in suam formam transferre vellet, non potuit, eo quod navis quae ad transvectionem ejus parata erat, fulmine percussa est et fracta. Praeterea quoties ibatur ad eam statum tangendam, multus risus audiebatur.

Anno domini
48
Claudius Romanorum imperator cum Neronem Agrippinae filium adoptasset, eumque sibi postea generum faceret, emancipata filia, ne fratres matrimonio conjungi viderentur, magnum prodigium extitit.

ciel_en_feu     comete4

246

pluie_sang2
Coelum enim mirum in modum ardere visum est, pluitque sanguinem, et fulmen de coelo in signa praetorianorum militum cecidit, templumque Jovis Victoris sua sponte apertum est. Mox Claudius imperator instinctu Agrippinae a Locusta venefica est veneno sublatus, et deinde ex singulis generibus magistratuum singuli mortui sunt.

Anno domini
50
phenix
Phoenix in Aegypto visa est, ea Tiberio Caesari mortem denunciare putabantur. Etenim sequenti anno graviter aegrotavit: Cui Caius, metuens ne convalesceret, postulanti cibum non suppedibat, quod asseret eum caloris indigere, quem cum gravibus vestimentis cooperiret eum suffocavit.

Nova insula 30 stadiorum in mari apparuit, antea nunquam visa. Judaeorum in seditione triginta millia necata diebus Azymorum, et eorum pars ex urbe a Claudio ejecta.

247

carte2b

Anno domini
51
3soleils2
Tres simul soles apparuerint, statimque simul in eundem orbem cojerunt. Magna fames facta Romae.

Anno domini
53
In Britannia per dies aliquot oceanus cruore visus est fluere. Et mox Romanum praesidium ab insulanis, qui subito rebellarant, est occisum.

Anno domini
56
Claudius Caesar quo mense veneno interceptus est, cometa apparuit longo tempore. de coelo Drusi patris monumentum est tactum. Sacrificanti jocinoris caput defuit, quod futuri periculi omen certissimum fuisse memorant. Sic etiam Caius princeps cum sacrificaret, caput in jocinore non inventum, paulo post futurum periculum praedixit.

248

entrailles     soleil2

Anno domini
60
seisme
Nero Romanorum imperator cum jam Agrippinam matrem interfecisset, in mediis sacrificiis quae Agrippinae causa fiebant decreto senatus, sol omnino defecit, adeo ut stellae viderentur. Praeterea elephanti, qui currum Augusti egerant, in circum ingressi, cum eo usque, ubi senatores sedebant, venissent: non ultra progressi, constiterunt. Et quod maxime conjicere licet,divinitus accidisse: coena, quae ad eum perferebatur, tota fulmine deflagravit, quasi harpya quaedam cibos ei eriperet.
Note: Il y eut le 30 mars 59, donc peu après la mort d'Agrippine, une éclipse de soleil qui fut totale en méditerranée, mais pas à Rome, où on ne vit donc pas d'étoiles.

Terraemotus magnus Romae factus, et solis visa defectio, Eusebius. Capua ac Nuceria coloniae additis veterranis a Romanis firmatae. vectigalia remissa ac S.C.factum de spectaculis in provincia faciundis.

249

seisme     comete4

Anno domini
61
eclipse
Lucio Fonteio Capitone, Vipsanoque Consulibus puer quidam octo annos natus 45000 passuum a meridie transivit ad vesperum. Julius Solinus capite 6. Item eclipsis solis facta pridie Calendas Maii.
Note: Onne trouve rien de tel chez Solin. L'éclipse de soleil est peut être celle du 30 avril 59.

Anno domini
62
flamme
Quinquennale ludicrum ad Morem Graeci certaminis institutum, et Neroneum appellatum, Cometes dum spectacula eduntur effulsit. Hunc autem regis mutationem significasse judicaverunt. Unde cum Rubellius Plautus ab omnibus Caesar futurus crederetur, huic Nero consulvit, ut Antistia conjuge ac familiaribus in Asiam ad avitos agros proficiscatur. Iisdem igitur diebus nimia luxus cupido, infamiam ac periculum Neroni tulit.

Anno domini
64
Ante mensam Neronis fulmen cecidit, post annos igitur duos Nero, ut similitudinem ardentis Troiae inspiceret, plurimam partem Romanae urbis incendit.

250

Anno domini
66
Neronis imperatoris tempore oceanus cruento aspectu fluxit, et humanorum corporum effigies in littoribus relictae sunt. Simulacrum Victoriae Camuloduni retro conversum est, quasi hostibus cederet. Foeminae per Angliam furore turbatae, adesse exitium canebant, adeo, ut insulani ad spem et veterrani ad metum traherentur.
Laodiceia Hieropolis et Collosse Asiae urbes terraemotu corruerunt. Prodigia diversi generis et cometa apparuit menses sex, praeter morem cometarum, qui tanto tempore videri non solent. Antea quoque sub Claudio visus est cometa et tres soles, qui haud dubie portendebant tres propter principatum imperii, brevi concertaturos. Equidem ad eundem modum arbitror ingentem cometam illum significasse non solum seditionem, sed immutationem in toto imperio Romano, et in primis lamentabile excidium regni Judaici. Albinus Judeae procurator moritur et Cestius Florus succedit, sub quo Judei contra Romanos rebellarunt.

seisme     ananie

Anno domini
68
Quidam Ananiae filius Jhesus nomine, vir plebeius et rusticus ante quartum belli Hierosolymitani annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repente clamare coepit. Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsos et super sponsas, vox super populum. Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens, haec clamabat, usquequo quidam primores, velut infausti praesagii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, nec deprecans, easdem voces, absque timore ullo repetebat, unde ad Romanorum judicem ductus, ejusdem jussu flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lacrymas fudit, sed priora crebro repetens magno affectu ac clamore adjecit insuper, ve ve Hierosolymis.

251

Anno domini
69
Anno quo Nero excidit principatu, oleae et prata in contrarias sedes transiere. Petrus ac Paulus in prima Christianorum persecutione martyrio coronati, tertio calendas Julias.

Anno domini
71
Ante mortem Sergii Galbae, quum opidatim victimae caederentur, taurus securis ictu consternatus, rupro vinculo essedum ejus invasit, et totum crure perfudit. Mathematici eo anno ex Italia pulsi. Titus Vespasianus a patre rebus Judaicis (ut Josephus libro sexto capite ultimo author) praefectus est.

pelican
Cum Otho Sylvius Romanorum imperator contra Vitellium bellum generet, ferunt praeter cetera prodigia, quae tum accidere, avem eximiae magnitudinis, quanta nunquam antea visa fuerat, per multos dies visam esse. Otho igitur, cum nihilominus manus cum Vitellio conservisset, desiderata sunt utrinque in praeliis ad Cremonam factis, hominum quadraginta millia.

Vitellio imperante sinistra apparuerunt prodigia. Nam et cometes apparuit, et luna contra rationem statuti temporis bis deficere visa est. Quarto enim et septimo die obscurata est. Praeterea in oriente atque in occidente duo soles visi sunt eodem tempore, quorum hic imbecillis et palidus, ille potens et clarus erat. Inventa quoque sunt in Capitolio multa et magna vestigia quorundam Deorum, qui ex eo descendisse videbantur, renunciatumque est a militibus qui ea nocte in excubiis ejus fuerant, templum Jovis sua sponte cum magno fragore apertum esse, atque ob eam causam nonnullos custodes perterritos et exanimatos fuisse.

252

comete3     eclipse3

Praeterea Vitelli atque Vespasiani milites cum cruentissimo praelio pro imperio Romano decertarent, capto jam Alieno proditore, qui Cremonam urbem ceperat, non tantum lunae inter praeliandum facta est defectio, sed etiam plane atra atque supra communem consuetudinem sanguinolenta visa est.
Note: l'éclipse de lune du 18 octobre 69, époque de la bataille de Crémone, fut presque totale.

entrailles
Vitellius Romanorum imperator antequam contra Vespasianos milites pugnaret, dum sacrificaret atque ad milites suos concionaretur, magnus numerus vulturum irruit, extaque sacrificii discerpsit, ac ipsum fere imperatorem de tribunali deturbavit.

253

oiseaux     epee_celeste

Anno domini
71
Caeterum cum Viennae pro tribunali sederet, etiam dira prodigia apparuerunt, qua exitium maximum immunere demonstrarunt, supra caput enim et humeros principis residens gallinaceus magno terrori fuit cunctis: supervolarunt praeterea foedae aves tamque multae ut pene tenebras afferent.

Anno domini
72
armees
Hierosolymae urbis excidium multis signis et prodigiis est demonstratum, nec signis tantum, sed prophetica etiam voce, ut poenitentia agi potuerit, et dira scelerum ultio declinari propiciato numine, nisi obstinatio amentiam peperisset, amentia rerum omnium oblivionem, ut pietatis et justitiae immemores caeci in suum exitium ruerent. Sydus gladii figura in coelo apparuit urbi imminens Azimorum die, qui octavus erat mensis Aprilis. Nona noctis hora circa maximam aram templi tantum lumen effulsit ut dies putaretur illuxisse.

254

armees

ananie
Eodem dir cum bos ad aram traheretur medio templo peperit. Aenea porta interioris templi, cujus ostia viginti simul viri remoliebantur, ferreis seris, aeneoque occlusa pessulo, sexta hora noctis sua sponte patuit, et ad undecimum calendas Junii visi sunt per aërem diversis coeli regionibus vagari, et armatae acies tranare nubila. Nocte quae diem Pentecostes praecessit, sacerdotes intimum templum subeuntes sacrorum causa, strepitum primo quendam senserunt, inde et vox est ex proximo reddita, dicentis, Migremus hinc. Etsi non desint qui sub id tempus hoc accidisse tradant quo Christus passus est. Jesus quidam Anani plebeii rusticique hominis filius, quum ad solenne sacrum venisset, quo in templo statuebantur Attegiae, phanatico spiritu repente impulsus (ut ante annos aliquot) exclamare coepit: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a 4 ventis, vox in Hierosolymam et templum, vox in sponsos et novas nuptas, vox in omnem populum. Haec interdiu noctuque vociferans urbem circuibat, saepiusque correptus verberibus, ab iis qui vocem ut civitati ominosam, aversati, nihilo secius id faciebat. Productus inde ad Romanum praesidem, et ad ossa usque flagello laceratus, nec supplex quicquam locutus est, neque lachrymam supplicio dedit, sed tantum illud in ore esse, ve ve Hierosolymis.
Note: Lycosthènes semble nous ressortir le prodige hierosolymitain de l'an 68.

255

Albino autem qui tum judex erat, quaerente ex eo quid sibi vellet, aut cur ita insaniret, nihil respondit. Per quae stultus ab Albino judicatus ac dimissus est. Ipse septem continuos annos haud adiit quenquam, sed velut orationem meditatus assidue illud dicere, ve ve Hierosolumis, nec in assidua querela est unquam raucus factus. Postremo urbe a Romanis circumsessa, quum muros circuiret, ve civitati clamitans, ve templo, ve universo populo: factum est ut et illud insolens adjecerit, ve mihi etiam, atque in ea voce hostili tormento ictus concidit. Titus Hierosolymis captis, incensisque, ac majore ex parte eversis, praesidio ad circumjectam regionem, relicto, ad Euphratem usque processit.

Anno domini
77
Acontias (species cometae a jaculi similitudine nomen habens) fuit, de qua quinto consulatu suo Titus imperator Caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissime visa. Plinius libro 2.

Anno domini
78
seisme2
Tres civitates Cypriter terraemotu coruerunt, et lues ingens anno sequenti facta, ita ut per multos dies in Ephemeridem decem millia ferme mortuorum hominum referrentur. Mox anno scilicet Domini 80 Vespasianus posteaque Colonias deduxisset, mortuus est, per fluvio ventris, in villa propria circa Sabinos, anno aetatis 69 post quem Titus in imperatorem electus est.

Anno domini
81
Ante Vespasiani senioris mortem visus est cometa, et monumentum Augusti Caesaris sua sponte apertum est.

Anno domini
81
Mons Vesuvius ruptus in vertice tantam ex se jecit incendii, ut regiones vicinas et urbes multas cum hominibus exureret. Anno sequenti Musonius Ruphus a Tito revocatur ab exilio, et Roma pernitioso incendio deformatur. Titus imperator morbo periit in ea villa in qua pater, anno scilicet aetatis suae 42.
Note: l'ensevelissement de Pompei par le Vésuve date du 24 octobre 79.

256

sinai     arbre2

De Vesevi autem montis pernicioso, horrendo, atque plusquam prodigioso incendio quod Titi Vespasiani temporibus factum est, leges Xiphilinum copiosae in vita Vespasiani.

Anno domini
98
Thepetion Gymnosophistarum dux senior, praecepit arbori ulmo, ut Apollonium Tyaneum, salutaret, illa salutavit distincta quidem voce, sed tenui et foemina. Philostratus in vita Apollonii.

eclipse6
Multa signa atque portenta Romae et toto orbe facta. Domitianus occisus in palatio et per vespiliones ignobiliter apportatus, anno aetatis 36. clypeique et imagines ejus passim ubique per Romam in terram sunt dejectae, et a populo per ignominiam conculcatae.

Anno domini
99
Eo quo Cocceius Nerva 13 Romanorum imperator in hortis Sallustianis diem obiit. Eclipsis solis facta est. Aurelius Victor. Eutropius.
Note: Il n'y a pas eu d'éclipse visible en Europe ou dans le monde méditerranéen à cette époque.

257

eclipse6
Post hunc Trajanus imperator regnavit a Nerva adoptatus, qui probitate adeo spectata fuit, ut postea semper quoties imperator designaretur, publicis votis optari soleret, uti felicitate Augustum, et probitate Trajanum adaequaret.

Anno domini
103
Clemens tertius Pontifex Romanus cum a Domitiano ad Trajani tertium annum pervenisset, ab eodem exilio mulctatus, in insula ubi duo millia Christianorum offendit, ad secanda marmora damnatorum, et aquae penuria laborantium, humum dextro pulsavit pede, ex quo statim scaturiit fons.

Anno domini
107
Terraemotu quatuor urbes in Asia sunt subversae, Elea, Mirhina, Pitanae, Cyme: et Graeciae duae, Opuntiorum scilicet, et Oritorum anno sequenti.

thebes

Unde anno 110 Trajano adversus Christianos persecutionem movente Symon filius Cleopae, qui in Hierosolymis episcopatum tenebat , crucifigitur, cui Justus successit.

Anno domini
112
Tres Galatiae civitatem terraemotu erutae. Pantheon Romae fulmine concrematum.

258

Eo anno Trajanus de Dacis ac Scythis triumphavit. Daciam Decibalo victo subegit, provincia trans Danubium facta, in his agris quos nunc Taiphali, nunc Victohali et Terungiti habent.

Anno domini
114
avalanche
Antiochiae adeo horrende terra mota est, ut montes convulsi subsederint, alibi flumina repente fluxerint, defecerint alibi, multae preterea urbes pene ad excidium concussae sunt, sed omnium maxime Antiochia, ubi vis ingens mortalium aedificiorum ruinis periit,et in his Pedo consul. Trajanus a quodam Genio monitus, qui sese illi forma augustiore humana obtulit, ab initio in apertum evasit, ac plures dies quibus terror ille tenuit, in Hippodromo permansit, inde sub initium veris Parthi bello repetiti sunt.

Hunc terraemotum praecessere fulmina, flavereque vehementes venti atque insolentes. Inde mugitus terrae maximus, post fremitus maris horribilis auditus est. Terra sublime tolli coepit, aedificia sursum erigi atque praecipitari in terram. Judaei tum gens olim Dei domestica, nunc opinione sua calamitosior, arma corripiunt per orbem Romanum, Romanis rebellant, Messiam suum, quem adhuc populus infelicissimus expectat, adfore credebant, nonnihil et spei in Christianis collocabant, qui ut cultores unius Dei, tum a Romanis variis afficiebantur poenis. In Lybia circa Cyrenem, cultores deorum Romanos, Graecosque sine discrimine subito invadunt, statim trucidant, nec caede contenti, humanis carnibus vesci coeperunt. Horum intestinis, stillante adhuc sanguine, tincti, pellibusque velati, multos per medium usque ad verticem dissecant, plures bestiis dilaniandos objiciunt, alios inter se digladiari cogunt, ducenta et amplius ibi hominum millia eo furore, armis Judaeorum perempta sunt, ingens item in Aegypto caedes patrata.

259

Anno domini
121
seisme
Terraemotu Nicomedia ruit, et magna pars Niceae urbis, ad quarum instaurationem Hadrianus de publico est largitus, et bellum contra Sauramatas gestum. Hadrianus imperator in Lybiam quae a Judaeis vastata fuerat, colonias deduxit.

Anno domini
123
Item terraemotus facto, Nicomedia ruit, et Niceae urbis plurima eversa sunt. Hadrianus in Lybiam, quae a Judaeis vastata fuerat, colonias deducit. Et anno sequenti Hadrianus Atheniensibus leges ex Draconis et Solonis reliquorum libris jura composuit.

Anno domini
129
Nicopolis et Caesarea Palestinae urbes terraemotu conciderunt. Anthinous nobilis ac eximiae pulchritudinis adolescens, in Aegypto moritur, qui posteaque ab Hadriano imperatore honorifice sepultus, in deos relatus, et ejus nomine urbs appellata est.

Anno domini
140
Antonini cognomento Pii, Romanorum imperatoris pulcherrimum alioqui principatum, multae et variae clades partim Coeli, partim hominum injuria ortae, foedarunt.

seisme2     inond1

260

Fames enim dira erat, et terraemotus ingens, quo Rhodus et alia illustria loca, horrende concussa sunt, incendium urbis, 340 urbanis insulis perpetua flamma consumptis. Narbo in Gallia, Antiochia, et forum Carthaginis per idem tempus deflagrarunt. Tyberis insolenti auctu omnia loca inundavit. Natus et biceps infans. In Arabia jubatus serpens visus, qui sui dimidium a cauda devoravit. Quatuor feri leones se ultro in Arabia capiendos praebuerunt.

Anno domini
160
Antonino pio Romanorum imperatore regnante, paulo ante mortem ejus in Bithynia atque in Hellesponto valde horribilis terraemotus factus est, in quo ut aliae civitates permultae vehementer laborarunt, maxime tamen Cyzicum funditus concidisse, ejusque urbis templum maximum omnium atque pulcherrimum corruisse ferunt.

thebes

Erant autem columnae ejus templi crassitudine quatuor ulnarum, altitudine cubitorum 50 singulae ex singulis lapidibus factae. Dion Nicaeus et Xiphilinus in vita Antonini. Praeterea ferunt eodem tempore e mari mediterraneo fluctum in culmen montis longo intervallo disjunctum pervenisse, projecisseque spumam longissime in continentem, limpido ac tranquillo mari.

Anno domini
162
Lucius Aurelius Commodus cum Athenis sacrificaret, ignis ab oriente ad occidentem in coelo ferri visus est. Vologesus Parthorum rex quasdam provincias Romanorum populatur. Mox Seleucia a Romanis capta est.

261

Anno domini
170
Visae sunt eo tempore apud Premam cruces sudasse lachrymis, porci canesque ecclesiam violasse, quod in religionem versum est: Nam vix poterant ab altaris crepidine repelli. Visi sunt et lupi in suburbanis gregatim ululantes, horribilique jurgio certasse cum bubonibus. Haec ab omnibus sinistra judicabantur in episcopum respicere. Decima quarta ergo die ante obitum suum Goslariae positus, ex consuetudine sua, nec potionibus, nec phlebotomiis contineri voluit, quare gravissimo dyssenteriae morbo correptus, et usque ad ossa attenuatus, suae adhuc immemor salutis, Reipub. negocia usque ad extremam sui transitus tractavir horam.
Magna persecutio in Asia facta est, in qua in qua preter alios infinitos, Polycarpum, Pionium ac Justinum philosophum, martyrio coronatos legimus.

Anno domini
171
Marcus Antoninus philosophus Romanorum imperator cum ingenti praelio cum Quadis congrederetur, ingens pluvia atque ignis de coelo cecidit in pugnantes, quorum alii aqua ad bibendum aptissima recreati, alii igne penitus combusti sunt. Non autem ignis attingebant Romanos, et si forte cum eis misceretur, extinguebatur subito, neque imber juvabat Quados, sed non secus inflabat eos atque oleum.

Anno domini
173
Antonini imperatoris temporibus, statim post diram Christianorum persecutionem, fuit ingens terraemotus, et fluminum diversorum crebrae hincinde inundationes crebrescebant, his secuta est magna lues, quae multas late provincias devastavit.

seisme2     inond1

262

locustes
Et maxime Italiam, quam adeo contrivit, ut passim villae et agri sine cultore et habitore jacuerint. Ab armis denique nulla usquam quies erat : sed per omnem orientem, Ylliricum, Italiam, et Galliam, bella mirum in modum fervebant. Luem praecedentem statim subsequebatur ingens locustarum agmen, quo omnes agri per diversas regiones infestabantur. Marcus Aurelius frater Antonini, et Caesar in Germania et Sarmatia bella agitantes, periclitantur nimia siccitate. milites crebris fulminibus et coelitus prolapsis ignibus, effugantur.

Anno domini
182
seisme2
Post mortem Aurelii et Antonii imperatorum Smirna urbs Asiae, magno terraemotu corruit, ad cujus instaurationem decennalis tributorum immunitas data est. Sequuta est tanta per urbem pestis, ut pene usque ad internetionem Romanus exercitus deletus sit.

Tanta per totum orbem pestilentia fuit, ut pene ad internetionem Romani exercitus deleti fuerint. Ad haec terraemotus, inundationesque aquarum genus humanum, ac orbem terrarum afflixerunt, ut nisi hisce malis Marcus Aurelius, Antoninus Pius decimussextus Romanorum imperator rector contigisset, de Romano imperio actum fuisset. Locustae quinetiam infestae agris, depastae sunt prata et arva. Tempora hisce diebus fuere periculosissima, et plane climacterica.

263

Anno domini
187
soleil2
Legimus apud Herodianum Commodi temporibus stellas per totum die apparuisse, quasdam etiam in longum productas, medio quasi aëre suspensas. Quod argumentum erat non accensae, sed si tersae et coactae nubis. Accensa enim in nocte videtur, die cum procul absit, evanescit. Sequuta est magna strages Parthorum Commodi doles, non virtute. Inde bella civilia, oppressis anni spacio quinque Caesaribus bello tribus Didio Juliano, Pescenio nigro, Albino: duobus fraude, Commodo ipso et Pertinace.

Anno domini
190
Romae in Capitolium fulmen ruit et magna inflammatione facta Bibliotheca et vicinae quaeque aedes concrematae, post triennum Commodus imperator multos interfecit, et mox (anno scilicet Domini 195) in domo Vestiliani ipse quoque strangulatur.

Anno domini
192
prodigia
Apparuere quaedam in coelo prodigia. Stellae iterum per diem perpetuo apparuerunt: praeterea animalium omne genus, minime suam naturam servantium, cum figura corporis prodigiosa, tum membris haud quaquam congruentibus edebantur. Maximum autem nefas cum in praesens dolorem attulit, tum in futurum pessimo augurio universos conterruit. Nam cum neque imbres ulli, neque nubes, tantumque exiguus terraemotus antecessisset, seu nocturni casu fulminis, sive igni aliquo in ipso terrarum motu velut extrito, totum deimproviso Pacis templum consumptum incendio est, quod unum scilicet opus, cunctorum tota urbe maximum fuit, etc.

264

Anno domini
194
Julianus imperator pridie quam occideretur a Persis, cum nocte surrexisset ad sacrificium, ignem e coelo descendere vidit. Responderunt interroganti vates, ut vel saltem in diem alteram discessum differret, quod ille non tam contempsit, quam facere coactus est deficientibus alimentis, frumentum enim naufragio perierat. Verum ignis e coelo cadens semper clades et mala maxima pronunciat, seu quod ab eisdem causis proveniat, seu quod ex corruptis vaporibus factus, ubi quiete opus est exercitui, urget et inficit, vel quia mentes sensus moveant. Satis est nunquam in irritum descendere. An forsan hominum istud contingit diligentia, qui infortunia ad miracula referunt, aut ad daemonas.
Pertinax quo die e vivis excessit, sacrificanti non modo cor victimae, sed hepar etiam defuit.

entrailles     soleil2

Ante triduum , quam Ælius Pertinax Romanorum imperator occideretur, in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem

265

soleil2
Et ea die qua occisus est, negabant in oculis suis pupillas cum imaginibus, quas reddunt spectantibus, visas. Et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi extincti sunt, cum inflammati soleant: et ut supra dictum est, cor & caput in hostiis non est repertum: Stellae etiam juxta folem per diem visae sunt clarissimae ante dies quam obiret.

Anno domini
187
entrailles
Julianus cum post mortem Pertinacis imperatoris astu et fraude Romanum arripuisset imperium, et tumultus jam civium in Julianum ortus esset , qui aliorum etiam contra tyrannum atque parricidam implorabant auxilia. Calendis Januarij repente circa solem tres stellae sunt visae adeo perspicuae, ut omnes Juliano exitium nunciare dicerent, quod factum est: ab Albino enim qui Britanniae, Severo qui Poeoniae, et Nigro qui Syriae praeerat, liberata republica à Juliani tyrannide.

Anno domini
196
Severo imperante aquila quae in statua militari consederat, in ea licet abigeretur, constitit , quousque capta est, apesque in signis militaribus et maxime in statuis Nigri fatuos finxerunt. Pugnatum est statim apud Cyzicum ubi Æmilianus à Severi ducibus victus et interfectus est. In angustiis praeterea Nicaeae &Cii, prælium magnum variumque factum est, in quo Nigriani Severianos cruento prælio vicerunt. Tertium prælium apud Pylas Cilicianas factum , in quo Severiani contra Nigrianos triumpharunt.

266

locustes
Eodem imperante ignis repentinus in aëre, quà parte spectat ad Septentrionem, est visus, ut eo plerique urbem totam comburi, multi coelum ipsum ardere existimarent , quod coelo sereno pluvia rori simillima, colorisque argentei in forum Augulti defluxit, cujus aqua moneta aerea inuncta, argentea per triduum videbatur. Bellum statim civile Severi imperatoris cum Albino Caesare coortum, in quo exercitus Romanus magnam cladem accepit.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 09/07/2022