De prodigiis et ostentis

De l'an 1536 à l'an 1550

558

Anno domini
1536
combat_enfants
In Hispaniae quodam oppido die Februarii mensis septimo circa horam noctis secundam ut ex aliis Fincelius recitat, visi sunt coelo aquoso ac nubilo duo adolescentes armati, gladiis congredientes, quorum unus habuit in laeva manu parmam aquila insignitam cum inscriptione, REGNABO .alter vero scutum praelongum cum inscriptione, REGNAVI. Verum cum monomachiam instituissent, aquilam habens, prostrato hoste victor demum evasit, ut Fincelius autor est. verum nos simile quiddam accedisse anno Christi 1556 legimus, de quo infra suo loco dicemus.

559

Anno domini
1536
sinai
Calendis Aprilis in Sicilia Aetna mons terraemotu concussus, tantam ignis copiam ejecit, ut ad 6000 passus longe lateque devastata sint omnia, potissimum vero D. Leonis monasterium funditus deletum est.

locustes
In ea Sarmatiae parte quam recentiores hodie Podoliam vocant, magno ventorum impetu tanta locustarum copia ex ponto Euxino in terram delata est, ut segetes omnes agrorum longe lateque depascerent. Secuta est pestis hominum jumentorumque maxima.

Eo ipso tempore, quo foedus Schmalcadense sanccitum est, hae visae sunt in aere fulgere imagines, quae exitum foederis effigurasse judicantur. Primo equites observati, quibus rustici successerunt clavis armati. Secundo excelsa ad aquas eminuit turris, nec procul ab ea vir quidam hauriens aquam, quem postremo insequutus magnus draco. Priores duae species cito evanuerunt, reliquae diu sese conspiciendas praebuerunt. Horum autor est Casparus Peucerus, de Teratoscopia. Eodem anno Carolus imperator Marsiliam obsidens, peste pellitur. Rex Portugalliae magnam Indiae partem obtinuit.

In agro Tigurino natus est infans ei plane similis qui in Helvetiis etiam in pago Gossow ante sexennium natus est, uno scilicet corpore, duobus capitibus tribus manibus totidemque pedibus. Eo anno secuta sunt pernitiosa in Helvetiis incendia, de quibus Stumphius.

560

siamois17     fille_possédée

Anno domini
1537
Francoforti ad Viadrum puella à diabolo obsessa, pecuniam Marchionicam integro mense devoravit, tandem etiam aciculas.

In villa Nepritz non procul ab oppido Wurtzensi sito ad Moldam, natus est infans sine pedibus.

enfant29     eclipse5

Fuit lunae eclipsis vigesima quarta Maii quam doctissimo carmine descripsit Georgius Aemylius Mansfeldensis.

Septimo Calendas Junii hora quarta pomeridiana arx vetus Heybergensis in qua olim Robertus Romanorum rex habitavit, fulmine tacta est, in qua cum circiter 400 vasa pulveris bombardici essent, uno impetu totum castrum dejecit, novae arcis aliquot aedificia laceravit, ac urbem Heydelbergensem multis damnis ac incommodis affecit.

561

tempete3
Hanc tempestatem doctissimo carmine expressit Jacobus Mycillus, quem cum temporis ibi in academia profitentem Graecas literas audivi.

Anno domini
1537
Pridie idus Decembris Pontificis Romani arx ad pontem Aelium sita, cum fulminis afflatu incensa esset, dici non potest quantum damni tum aedificiis proximis, tum intra moenia hortis intulerit.

Calendis Februarii in Italia visa est aquila per aerem volans, quae dextro pede lagaenam, sinistro vero serpentem involutum ac implicatum gestaret, quem ingens picarum copia secuta est.

aigle2     oiseaux

Luxit et eodem tempore crux Burgundica in coelo diversis coloribus. Jobus Fincelius in suis miraculis.

562

Anno domini
1537
Romae tonitru tempestuosum praeter temporis statum auditum est. In superiore Germania ingens et intempestiva aquarum inundatio exaestuat.

volcan
Aetna mons iterum exarsit, quando nimirum incredibilis magnitudinis ignea massa de incenso sulphure facta, ex ipsius Aetnae novis factis crateribus, cum maximo fragore prolapsa, quae ab aere aliquantulum condensata superficie, non quidem velociter, sed passim ruebat, colles, nemora, saxa ac rupes, pagos etiam duos (mons enim pagos multos continet) combussisse audivimus, ac denique montis cacumine, flammis continuis una ex parte prolapso ampliorem factum craterem. Ipse ignis globus quem incensum sulphur esse constat, interdiu subnigrum, noctu autem igneum totum horrendumque sese spectantibus ostendit. Tonitrus plurimis diebus continuos mortales terrentes exaudiri, atque adustis nigrisque cineribus, non Siciliam modo, verum et Calabriae partem opertam, coelumque totum infestissimo fumo, hi qui terras illas habitant, sunt testimonio. Cohibitus fuit ignis multis annis, atque interim in radicibus montis multa bonarum arborum genera succreverunt. Sederunt et Catanenses in magna quiete, at cum ignis violentia erumperet, et Vulcanus officinam suam reformare conaretur, omnia circum montem gravissime fuerunt laesa, arbores, nemora, homines et pecora. Rationem naturalem hujus tam mirabiliter ardentis ignis afferunt Philosophi. Principum Germaniae consilio, bellum frustrå contra Turcam est susceptum. Mare in regno Neapolitano octo miliaribus Italicis siccatum.

Cometa apparuit in Januario in signo Piscium per Germaniam vesperi versus occidentem, qui caudam versus orientem erigebat. Maio mox alius versus occidentem, in Tauro non procul à capite Draconis qui versus meridiem comam erigeret, et tribus septimanis duraret. Basilea Rauracorum magno terraemotu concussa est, qui tum oppidanis tamen nihil damni intulit. Anno proximo fuit aestas maxima, quae duravit à Martio usque ad nativitatis Christi festum. Exaruere fontes ac flumina maxima, incensa sunt solis ardore domorum aedificia ac sylvae, vindemia optimo vino ditissima fuit.

563

Anno domini
1537
comete4
In Francia inter Pabenbergam ac sylvam Turingicam 16 januarii stella stupendae magnitudinis in coelo visa est, quae paululum in aerem demissa circuli albescentis formam induit, ex quo postea magno ventorum impetu excitatae in terram flammae ea tantum combussere, quae alias edaci flamma non consumi solent, utpote, hastarum cuspides, catenas ac capistra equorum etc. Aliasue hominem laesit nec ulla aedificia accendit. Authore Jobo Fincelio.

sinai
Puteolanorum regio, fere toto biennio magnis terraemotibus adeo agitata est, ut nulla in ea superesset domus integra, nullum aedificium, quod non certam et proximam ruinam minaretur. At vero anno 1538 quinto et quarto Calendas Octobris perpetuis diebus, noctibusque terra commota est, mare passibus fere 200 recessit, quo quidem loco et ingentem piscium multitudinem accolae cepere et aquae dulces prosilire visae fuerunt. Tertio tandem Calendas Octobris magnus terrae tractus, qui inter radices montis, quem Barbarum incolae appellant, et mare juxta Avernum jacet, sese erigere videbatur, et montis subito nascentis figuram imitari. Eo ipso die hora noctis secunda istae terrae cumulus, aperto veluti ore, magno cum fremitu, magnos ignes evomuit,pumicesque et lapides, cinerisque foedi tantam copiam, ut quae adhuc extabant, Puteolorum aedificia operuerit, herbas omnes texerit, arbores fregerit, pendentemque vindemiam, ad sextum usque lapidem in cineres verterit.

564

Aves quoque et nonnullas bestias interemerit, fugientibus per tenebras Puteolanis cum natis et uxoribus, et magno gemitu ejulatuque Neapolim sese recipientibus. Qui quidem cinis ad 60 fere passuum, millia exhalationis vi projectus est. Atque, quod mirum videri potest, prope voraginem, siccus: longe vero, lutosus et humidus cecidit. Verum quod omnem superat admirationem mons circum eam voraginem, ex pumicibus et cinere, plusquam 1000 passuum altitudine, una nocte congestus et aspectus est, in quo multa quidem inerant spiramenta, è quibus duo nunc supersunt, alterum juxta litus, quod procurrit ad Avernum, alterum in ipso montis medio. Averni magna pars operta cinere, balnea illa tot saeculis celebrata, quaeque tot aegris salutem praestabant, cinere sepulta jacent. Duravit et hoc incendium ad aliquot menses postea, cum aliqua tamen interpolatione.

Anno domini
1538
Natus est quidam, et ad perfectam viri staturam excrevit, capite et humeris tantum geminus, ita ut caput alterum ante, alterum retro esset, mira inter se similitudine. Barbis etiam et oculis sese referebant mutuo.

siamois18     siamois19

565

Idem erat cibi appetitus, fames eadem, vox simillima, idem uxoris quam habebat, et excernendi utrisque capitibus erat desiderium. Annum excedebat trigesimum quando hunc videre contigit.

Simile quoque monstrum in Bavaria anno 1541 conspeximus, erat autem mulier viginti sex annorum, duobus capitibus, quorum tamen unum satis deforme erat. Haec dum mendici habitu hostiatim victum quaereret, propter gravidas, dato viatico abire ex finibus jussa est.

poulet_4_ailes
Colmariae nobilis Alsatiae superioris ac Romani imperii oppidi in aedibus Thomae Eberlini, die Jovis ante festum Paschatis, qui fuit 18 Aprilis, ipso videlicet profesto saluti ferae Passionis Jesu Christi, ex assiduis gallinae in producendis pullis, laboribus, demum inter caeteros ex ovo pullum eduxit quatuor pedibus, totidemque alis, uno capite ac corpore, sed ex duobus conflato, duplici naturae exitu. Fuere non ineruditi viri, qui monstrum eo potissimum die natum, qua communione Sacramentorum fidem in recordatione passionis Christi testatur Ecclesia, ad Sacramentorum verum usum accommodarunt: Quemadmodum enim haec proles ex duobus corporibus in unum corpus desinit, cui unicum caput datum est: Sic in communione Sacramentotum per fidem in mortem JESU CHRISTI, ac fusum ejus sanguinem nos uniri in unum corpus cum Christo, qui unicum caput est suae ecclesiae, quae multa habet membra ac potissimum multas alas, quibus reliqua membra corporis tuentur, ac ab omnibus insultibus conservantur. Quatuor alas ac pedes significare voluerunt quatuor Evangelistarum consonantiam in describenda Coena Dominica, qua ecclesia fidelium sine ulla verborum contentione, vera, vivaque fide erigitur ac confirmatur.

566

Quemadmodum enim hic gallus quatuor pedibus innititur, sic etiam fidelium congregatio, quatuor Evangelistarüm pedibus, ac nullo alio ab aliis false conficto. Et ut duo colla habet, quae in uno capite conveniunt, non aliter Christi ecclesia unum caput habebit, Jesum Christum, à quo regitur, consolatur, liberatur, ac perpetuò conservatur.

Anno domini
1538
In Germania in aëre passim visa sunt, viri in coelo armati, gladii ac funera. Versus Orientem verò stella insolitae magnitudinis radiis sanguineis, ac juxta eandem crux sanguinea signumque militare in aëre volitans.

cavaliers     armes_celestes

Ante primam expeditionem Landgravii, honestissimus vir Consul Schmalkaldensis ut Casparus Peucerus in libro de Divinationibus memoriae prodidit, vidit noctu quasi coram, has species. In mensa senem inclinato capite dormientem, et in scamno propinquo cubantem leonem, atque in eodem conclavi multitudinem virorum longis vestibus deliberantium de leone, contra quos tandem insurgens prioribus pedibus leo, quasi invasurus illos, de scamno prosiliit, illi globo facto opponunt se leoni et impetentem pugiunculis fodiunt, tandemque superinjecta sella cóncluso leoni caudam amputant, sed non multò pòst eluctatus ex sella caudam recipit, ubi cum metu quasi leonis, viri illi secessissent extra conclave, leo rediit in priorem locum scamno insiliens:

567

Deinde cum aliquoties ingressi et egressi rursus, velut deliberarent de tollendo leone, irritatus ille cum impetu irruit in eos, quibus vociferantibus, et metu ad dormientem senem brachia protendentibus, expergiscitur senex, et erecto capite dextrae manus motu minitatur leoni, quo viso, leo retrocedit, et subinde respectans ad senem, consiliensque in scamnum, in figuram Christi, stantis et concionantis vertitur, coram quo cum viri illi prostrati fuissent, tanquam veniam petentes, et consequuti, unà cum caeteris speciebus evanuerunt.

Anno domini
1538
Basilea Rauracorum iterum terraemotu concussa est vigesimo januarii. In Helvetia horrenda orta sunt incendia, de quibus leges Stumpsium in Chronicis Helvetiorum.

seisme5     pluie_pierres2

In Helvetia ac potissimum in agro Tigurino ingens grando, cujus lapides gallinarum ova superabant, longè lateque devastavit omnia. Ex Chronicis manuscriptis. In Algoia, Suevia, atque Helvetia perniciosa orta sunt incendia.

Anno domini
1539
In villa quadam Roed prope Spiram Imperialem civitatem sitam ad Rhenum, puella quaedam Margareta, cum jam ferè decimum aetatis suae annum attigisset, capitis et ventris dolore, ad festum Divi Michaelis est correpta. Dolor autem is longior quam intolerabilior extitit, ut quae lecto incumbere non sit coacta.

568

Cibum tamen per id tempus magis magisque fastidire coepit, et alvi excrementa minui. Itaque ad nativitatem usque Dominicam, cum adhuc comedisset, nullum planè post id tempus aut cibum insumpsit, aut per alvum excrementum ejecit, à potu tamen nondum abhorrebat animus. Verùm cum proximo anno qui 40 fuit, capitis et ventris dolor adhuc haereret, et sub proximam quadragesimam manus et pedes quasi contracti officium suum amplius non praestarent, sollicitus de filiae salute parens consilium et opem doctorum expetens, jussus à vetula quadam bis die balneo ex certarum herbarum decoctione uti. Quo cum frustra per 18 dies usus esset, inde destitit.

puella
Non multò pòst ex eo genere hominum foemina, quae circulatorum more passim hinc per villas et oppida sua rusticis pharmaca vendunt, aliquot certarum herbarum radices parenti dedit, unde facto balneo, cum bis die antemeridianis et pomeridianis horis ad quartam septimanam usus esset, pristinae sanitati puella (quod ad manuum et pedum officium attinebat) est restituta. Verùm cum haec non multò post Pascha fierent, quemadmodum ante cibum, ita jam subinde et ipsum potum fastidire coepit, et adeò quidem ut post Pentecostes festa (cum multo ante comedere desierit) ne biberit quidem, aut urinam miserit. Fuit anni hujus quadragesimi cursus et maximè aestas, si qua post hominum memoriam alia calidissima et siccissima, quae res eo tempore potu planè puellam abstinuisse admirationi magis locum dare potuit. Circumacto anno 42 Romanorum Rex Ferdinandus ad comitia imperialia Spiram venit, de puella audivit, rei admiratione adductus, puellam unà cum parente Februario mense ad se vocavit.

569

Fuit puella jam duodecimum annum transgressa, et pro ea aetate, statura et habitudine justa, oculis caesiis, et pro rustica, vultu non illiberali, ingenio planè puerili et simplici. Cum autem rex de tanti temporis jejunio percunctando, omnia eadem, quae à caeteris dicta comperisset, et non nobilium modo omnium, sed et physicorum suorum captum res excederet, Reipublicae interesse putavit, rem, summa cum diligentia inquiri. Itaque in quoddam hospitium duci et observari voluit. Positis veteribus vestimentis, novis à rege datis, induta est, Saepe ad sumendum cibum invitata et potum, semper renuit. Quin et rei admirationem auget, postquam nihil comedat aut bibat, copiose naribus et oculis (cum interdum fieret) humores profluxisse. Accedit eò quod toto corpore scabie et pustulis phlegmaticis laboret et calide admodum hypocausto gaudeat. Somnum naturalem capit et quietum. Verum ad aëris inspirationem et respirationem, stomachus et venter inferior (qui paulò contractior erat) non perinde ut convenit dilatabatur. Viscera tamen ipsa, ut hepar et splen nihil vitii (quod tactu deprehendi potuit) habuere. Os semper siccum habuit, nec quicquam unquam expuit. Cum autem jam ad duodecimum usque diem summa cum diligentia observaretur, et nullius rei minus quàm cibi et potus desiderium esset, idem tamen pulsus et vultus, et eaedem corporis vires persisterent, Ferdinandus rex cum ad se vocasset, datis muneribus non sine admiratione domum remisit, quae longè postea nec bibit nec comedit quicquam.

pluie_sang     comete3

570

Anno domini
1539
In Belgico mense Octobri à secunda hora pomeridiana usque ad quartam sanguine pluit. In Helvetia Cometa apparuit in Maio mense, caudam obscuram atque subalbam versum meridiem vertens..

In pago quodam Fiegenstal ditione Episcopi Eystetensis, Huldricus Neusesser ejus loci accola, cum variis in corpore doloribus, atque tormentis diu vexaretur, demum inter cutem ac carnes corporis clavum ferreum justae magnitudinis manu deprehendit, quem et retinuit, donec ab ejus loci chyrurgo ferro viam faciente, è corpore extraheretur. Verum cum dolores magis magisque accrescerent dolorum crudelitate victus, rationes quaesivit, quibus seipsum ferro vel laqueo demum liberaret, quo factum est, ut ab amicis ad tempus sit probe custoditus. Verum cum id negligentius fieret, quam res ipsa postulasset, in ipso divi Matthaei festo mane intra septimam ac octavam clam arrepto cultro, sibi ipsi gutture perforato, manus intulit, attamen à suis post festum (ut dicitur) aliqua ratione recreatus sine omni cibo ac potu, salva tamen semper ratione, usque ad tertium diem Octobris vixit. At posteaquam jam sole ad occasum vergente animam exhalasset, postero die Fiegenstallum ad sepulturam delatus, ibidem in coemiterio à vicinioribus chirurgis duobus, amicorum ac magistratus jussu, aperto jam corpore ejusque membris hinc inde exploratis, in stomacho invenerunt justae magnitudinis lignum, tres diversi generis cultros, unum quidem rubigine obductum, capulo nigro, alterum cui manubium à ferro deciderat, tertium capulo omnino ferreo, quemadmodum doleatores uti solent. His adjunctum erat ferrum in longitudinem extensum, formae quadratae, cujus tamen extremitas in duas partes aliqua ratione acuebatur. Praeterea duae aliae ferri laminae rubedine obductae, quibus adjunctus erat capillus quasi de capite jam primum abscisus. Quorum omnium imagines ad vivum ea etiam latitudine ac longitudine, qua inventa sunt hic adjecimus. Carolus quintus Romanorum Imperator Galliam transiens liberalissimè à Francisco Valesio rege tractatur. Rotwila Germaniae civitas cum nobili à Landenberg gravem contentionem habuit.

571

couteaux

572

Anno domini
1540
veau_2_tetes
Mediolani vitulus biceps natus est, habebat autem capita perfecta duo, unum quodque habuit suam linguam, ac dentes, nares, oculos, aures, sed juncta erant capita in occipitio, quorum unum masculi rotundum, alterum foeminae oblongum, speciem diversi sexus praeseferebant. Animal vitula erat exenteratum, ac ex matre excisum: occisa quod diutius partum traheret, quam ut servari possit. Supervixit, ut referebant, foetus dimidio horae, et erat in caupona Cancri. Translatum est eo anno regnum ad Caesaris filium, qui uxorem habet , multisque incommodis à Gallis acceptis, quia vitulus laborem significet, et sexus, multorum Ducum infelicitatem, et fugam, atque amissas absque expugnatione urbes et arces, provinciamque absque praelio. Haec Cardanus de rerum varietate libro 14 capite 75.

thebes

Hemnitii 25 Junii ingens fuit terraemotus quo multa domorum aedificia concussa sunt. In Germaniae quibusdam locis 25 Decembris stella splendidissima ante auroram in ipsa luna visa est, ex qua die proximo duae emergentes inflexum lumen magni splendoris edidere.

573

lune_etoile     siamois20

Anno domini
1540
Hoc tempore foetum vidit Hassia editum 5 Idus Januarii, geminis capitibus reflexis in dorsum, quorum sese facies obversae invicem minaci aspexerunt vultu.

Terraemotus iterum fuit 14 Decembris in Germania,quo multa domorum aedificia quassata sunt.

thebes

574

Anno domini
1540
Cardanus memoriae prodidit, se vidisse hominem, qui anno 1540, damnatus poena capitali, bisque clava percussus cadente etiam succula, servatus s it coram populo oppidi Castrinovi provinciae Turonensis. Praedixerat hoc futurum antequam duceretur, astansque supplicio, ab ea die quae vigesima octava fuit Novembris, peregrinatus est ex voto saucius, tamen paululum evasit. Fertur et hoc Coravagii accidisse jam circiter ab hinc annis 30 depicta ibi res est, et ad beatam Virginem tantum prodigium refertur. Ejus autem prodigii causas, si scire juvat, leges apud Cardanum libro 14 de varietate rerum capite 76.

Hujus anni aestas valde torrida et sicca fuit, supra aestates multas praecedentes, foeni, olerum, et reliquarum rerum nascentium, ex quibus esculenta confici solent, propter ingentem siccitatem magna fuit penuria, licet vini preciosissimi ac fortissimi passim etiam in locis abjectissimis, copiosus et siliginis tolerabilis fuerit proventus.

comete4     eclipse

Multi ejus caloris et siccitatis causam fuisse judicant Cometam eo anno conspectum, et Eclipsin Solis magnam, quae accidit sub initium aestatis, septimo die Aprilis, cujus initium fuit ante ortum Solis, et duravit duabus horis integris post Solis ortum. Pragae in Bohemia regalis arx cum templo Cathedrali sumptibus Regum Bohemorum magnificentissimis extructa, atque exornata incendio conflagravit. Adeoque multis in locis crebra incendia extiterunt, et de multis tanquam de incendiaris supplicia sumpta sunt.

575

Anno domini
1540
chiens_celestes
Cum de laesa Majestare cives urbis Gandavi inferioris Germaniae accusarentur, Carolus V Imperator eam ipsam suam patriam tumultuantem compescuit. nam gladio caesis seditionis authoribus, abolitisque urbis nonnullis privilegiis, arcem praesidii loco in ea urbe condidit, qua contumaciores in officio retineret, Wormatiae Principum ac Episcoporum Germaniae coventus, ac in religionis negotio colloquium habitum est, in quo potissimum de peccato originis disputatum, ac verae justificationis tractatio Hagnoiam, ac deinde Ratisponam translata est.

Anno domini
1541
siamois21
Anno quadragesimo primo die decimonono Februarii Friburgi Mysorum editi gemelli, juncti totius anterioris thoracis cohaesu.

In Ducatu Mediolanensi canes circiter viginti Alexandriae confluentes facto ordine quasi militari, velocissimo cursu Mediolanum contendentes, homines ac bestias magna rabie agressi, obvia quaeque lacerarunt.

576

vigne
In Germania prope Alberschwiler, non longe à Landavio oppido, vuae in vindemia inventae sunt barbatae, quae primum ad Ludovicum Bavariae ducem electorem dono missae, deinde verò à Ferdinando rege, ac imperii principibus in comitiis Spirensibus miraculi loco conspectae, ibidemque ab Henrico Vogther insigni pictore, ad vivum in hunc modum expressae sunt.

Anno domini
1541
veau_2_tetes
In Sardinia insula, ea ipsa nocte qua Carolus quintus Romanorum imperator in Mauritaniam soluturus venerat, vitulus duobus capitibus in oppido Lagara natus est.

Anno quadragesimo primo circa tertiam à meridie pareliorum facies visa. Sol velut in centro consistebat, eum duo cingebant circuli lucidi, in ambitu interioris utrinque nitebat ωαξκλιομ, ceu ad extremum terminum diametri per centrum Solis trajecti constitutum, exteriorem arcus iridis colore varius, effigie falcis, cornibus in Septentrionem versis inscindebat. Quae conjunctiones regum et principum, qui motus sint sequuti notum est.

In Germania prope pagum Malsch non procul à Spira imperiali oppido, in vinea quadam, culmus quindecim spicarum suis aristis egregiè ornatarum, absque ulla satione inventus est.

577

epi_multiple     siamois22

Anno domini
1541
comete2
Textoris uxor in Misniae Friburgo in vico Franciscano gemellos peperit anterioribus corporis partibus in mutuo complexu conjunctos, decimonono Calendas Februarii. Secuta annonae difficultatem subita vilitas, nam cum tertio Calendas Augusti frumenti modius aureo Rhenano et dimidio venderetur, intra dies septem minus dimidio emptus est. Eodem anno illustris Dux Henricus decimoquinto Calendas Septembris Dresdae obiit, ac sepelitur Fribergi in templo divae Virginis.

In Helvetia vallis quaedam magno terraemotu concussa est, ac ad montem Appenninum sulphuris foetidissimi rivi in planum defluxere, qui tamen non duraverunt.

Eodem anno Wilhelmus Rogendorsius, Cazianerum secutus, Germanos milites Turcis prodidit. Buda frustra oppugnari tentata. Pragae magnum incendium ortum, Ferdinando Regi magnum damnum intulit.

Anno domini
1542
siamois3
In Ducatu Wirtembergensi nati sunt gemini, coalitu pectoris ad umbilicum usque connexi.

578

Anno domini
1542
Eadem in regione horrendae imagines, inter quas etiam virgae vel faces celerrimo motu hinc inde in coelo ferri visae sunt.

epi_multiple     siamois22

Decimoquarto Junii , Budae vehementissima tempestate, sancti Stephani turris fastigium ruptum atque ad terram dejectum est.

enfant30
In Bilsen Bohemiae oppido, ut Peucerus de Teratoscopia memoriae tradidit, natus est infans similis imagini Christi crucifixi aut pendentis in cruce, qui collum tortum, et inlatus inflexum habuit, quemadmodum pingitur imago Filii Dei, de cruce ablati, ut difficulter ipsius ori propter obliquitatem cibus inseri potuerit, crura etiam transversa et inflexa habuit, quae etsi aliquoties sejungerentur, sua sponte tamen ad priorem figuram relapsa sunt. Vixit aliquandiu Viennae Austriae.

Sub finem Septembris locustarum vis ingens tanquam nubes quaedam multis in locis visa, quae initio alis carentes, post quatuor adipiscebantur, quae uno agro depasto, mox inde avolantes, alium atque alium subinde occupabant, omnia humi nascentia absumentes, praeterquam quod vitibus haud ita multum nocere potuerunt.

579

locustes
Ea calamitas agrum Mediolanensem pervasit. Itidem ex Polonia in Silesiam id genus locustarum irruentium mense Novembri parem aut etiam majorem jacturam agris intulit, quae initio Octobris in Misniam ad oppidulum Oschewitz seu Ossitium, haud procul à Torga grassatae, gravem planè odorem post se reliquerunt, ne avibus quidem majoribus tolerabilem, tandem autumnali frigore contabuerunt, et suibus pabulo fuere. Scribunt historici subinde hujuscemodi pestes in hominum culta incultaque incidisse, sed nunquam tamen sine mali praesagio, iraeque divinae judicio.

Sanguine hoc anno pluit in Diocoesi Monasteriensi ad castrum nomine Sassenburg, non procul à Warendorff.

pluie_sang     locustes

580

Anno domini
1542
In Frisia novus quidam Propheta extitit, qui nominabatur Georgius David, se Dei nepotem nuncupans, et cum feris et avibus quacunque lingua colloquebatur, ab iis victum accipiens. Asserebat coelum esse omnino vacuum, se autem ad id missum, ut filios regni coelestis cohaeredes adoptaret, alia multa planè absurda, et vana deblaterans. Hoc anno bellum Turcicum sine fructu gestum est. Bellum inter Mauritium ac Joannem Fridericum Saxoniae duces aliqua ratione sedatum. Henricus Dux Brunsuicensis à Joanne Friderico Saxone bello petitus, ac ex suo principatu fugatus est.

Anno domini
1543
Octavo Idus Februarii matutina hora quinta, eademque minuta, Schaffhusiae Helvetiorum nati sunt infantes duo, uterque foeminei sexus, capitibus duobus, brachiis quatuor, totidemque pedibus disjunctis, uno vero solido corpore, à collo ad umbilicum usque, umbilici subtus vinculo propendente.

siamois12     locustes

Locustarum ingens copia in Misniam ac Marchiam ruens multum damni agris hinc inde intulit. Hoc ipsum eodem tempore in Lucano etiam agro factum, in quo tanta copia inventa est, ut in aliquibus locis, quemadmodum Jobus Fincelius annotavit, glomeratae cubiti altitudinem superarent.

Quarto Nonas Maii non procul à Pfortzheymio Marchionis Badensis haud ignobili oppido, in pago Zesenhusen inter quartam et quintam post meridiem, ingens Cometa visus est, sua magnitudine lapidem molarem facile superans.

581

dragon_igne
Qui caudam suam adversus Aquilonem dirigebat. Ex quo desuper ignis instar magni Draconis descendens in terram, proximum rivum planè exhausit, et inde in agrum quendam volitans, magnam frugum partem absumpsit, indeque se recipiens in altum, harum rerum vestigia horrenda post se conspicienda reliquit.

Anno domini
1543
siamois23
In pago Rinach non procul à Basilea Rauracorum mulier geminos edidit concretis corporibus duobus, supra umbilicum, quatuor brachiis, tamen à lumbis deinde in duos pedes tantum desinebant. Fuit masculus ac egregie à Sebastiano nostro Munstero in Cosmographia sua descriptus. Unde et Stumpsius, in suum etiam Chronicorum opus transtulit.

In die Conversionis Pauli in Belgico (licet non desint qui Cracoviae scribant) natus est infans ex honestis et nobilibus parentibus teter admodum et horribilis aspectu, flammeis et radiantibus oculis, ore naribusque bovinis, cornu figura exertis ac prominentibus, dorso pilis caninis hispido, simiarum faciebus in pectore extantibus, qua mammarum locus, oculis felium subtus umbilicum hypogastrio adfixis, tetris ac minacibus canum capitibus ad utrunque cubitum et pedi utriusque patellam antrorsum spectantibus σεγανοπουσ et σεχανοχθρ, figura pedum cygni, cauda sursum reflexa, et recurva longitudine ulnae dimidiae, editus in lucem quatuor horas vixisse, et tandem his emissis vocibus, Vigilate, Dominus Deus vester adventat, expirasse dicitur.

582

enfant31
Hoc monstrum describit Casparus Peucerus, de Teratoscopia et Munsterus noster in Cosmographicis, elegantissimo autem carmine Casparus Bruschius.

Anno domini
1543
Magna papilionum copia ad tertium Augusti diem agrum Basiliensem invasit, quo factum est ut depastis jam omnibus, eo anno nihil herbarum ad usum pecorum etiam in arvis inventum. Haec autem animalium rabies potissimum fuit circa Minchenstein, Arlesheim, Tornacum, Rinacum, Pfeffenheimum pagos. Hoc anno saeviit crudelis Mars per totam ferè Europam. Smalandii Gustano rebellant, ac Christiani regis auxilio ad imperata facienda coguntur. Granensis arx Turcis prodita. Carolus Imperator Ducem Juliacensem debellat: Gallum in Germania inferiori aggreditur. Gallus in Picardia Helvetiorum auxilio, oppidum Landersy commeatu contra Imperatore juvat, ac simul regionem Litzelburgensem subjugat. Wilhelmus Dux Clivensis Gallo adhaerens Carolo Imperatore in Brabantia negotium facit ac Antverpiam obsidione cingit.

583

papillons     halo7

Anno domini
1544
Quinto Idus Aprilis Glaronae, in nobili Helvetiae oppido, hora ante meridiem undecima, coelo omnino sereno, albus ac cristallinus circulus, cujus centrum à dextra ad sinistram usque pars iridis, nativis suis coloribus occupabat, per medium solis, ad horas quatuor integras, ire visus est.

Septimo aprilis, hora octava post meridiem, coelo sereno visum coeli prodigium in civitate Vuyl in Turgavia luna videlicet, in cujus corpore alba crux splendebat.

croix3     siamois5

Mediolani mense Januario ut Cardanus refert, nata est puella biceps, reliqua autem omnia unum corpus referebant. nam bina crura, bina crura, bina brachia, vulva una, sed tamen cum Gabriel Cuneus chirurgus dissecuisset, primò quidem gulam interiorem (sunt qui meri vocant) ac cum ea ventriculum invenit geminatum, sed tamen in fundo coibant, ibi pylorus unus, attamen ex eo intestina gemina exoriebantur, ut uterque ordo duplicatus esset, illorum praeterquam in recto: nam in illo rursus in unum coibant, sicque ad anum finiebatur.

584

Erant autem feces in ambobus, pulmones gemini visebantur, atque hi nulla ex parte in unum coibant. Cor paulò altius quàm in aliis esse solet, ypsilon literam graecam referens: bifidum scilicet, sed tamen in una sede. An uterque ventriculus superior in eo esset, haud exploravit. Jecur crassum valde oblongum, sed absque penulis seu additamentis, atque ideo informe: spina dorsi duplicata, distabatque una ab altera digiti magnitudine, unaquaeque suo inserviens capiti, et usque ad crus, quod sibi in directo erat, ferebatur. Dentes inferiores, anteriores quatuor, superiores autem duos tantum sed magnos, verum inferioribus duriores, ac paulò solidiores, sed tamen qui neque ipsi dentis exquisitam praeferrent duritiem habuit: renes duplicati, uteres et vesica minimè. Orta est mense nono, et absoluta, ac etiam corpulenta. Verum in ipso ortu, ob errorem obtorto collo unius ab obstetrice, idem dies eademque hora fuit qua tenebras mortis et vitae hujus lucem experta est. Manifestum est igitur idem in his contingere quod in fructibus. Duas tentavit natura creare puellas, in ipso exortu principalium membrorum collisa atque constricta sunt omnia, praeter caput, omnia igitur principalia praeter cerebrum in unum coiverunt, fuerunt tamen potentia duo, quae autem posterius creata sunt, velut uterus, brachia, et extrema, ab uno tantum principio, et tanquam in uno foetu sunt absoluta.

Anno domini
1544
In multis Germaniae locis magna iterum ut Fincelius refert, locustarum copia infestavit agros. Erant autem inusitatae speciei, cucullatae videlicet instar Monachorum, gilvo ac subnigro colore permixtae.

Heydelbergae ad Neccarum flumen die Pentecostes nati infantes duo conjuncti et masculi, duobus corporibus ventre conglutinatis duobus capitibus, quatuor manibus et pedibus, quorum mater Catharina, pater verò Casparus Besler faber. Baptizati sunt ambo, quorum unus Joannes, alter verò Hieronymus nuncupatus est, vixerunt diem unum cum dimidio. Defunctis verò à Medicis membra interiora per secationem visa, cor tantum unum inventum est.

585

siamois21     siamois5

Anno domini
1544
Ad oppidum Silesiae Nissam grandines increpuerunt inusitatae planè magnitudinis, unde terra longe lateque ejus regionis vastata est. Sic etiam die decimosexto Junii, ex atra coeli inclementia orta tempestas, ac grandinum tanta vis, ut in Suntgoia ab oppido Brundtrut, ad Rhenum usque, quicquid frumentorum in agris, ac bottorum in vineis erat adeò prostravit, ut vites amputatae penitus, in agris verò ne stramen quidem pecori relictum sit: Die proximo non minori damno Brisgoiam ac Marchionis Badensis ditionem, tertio verò vallem Limosam affecit. Secuta est magna rerum omnium caritas, ac Basileae vini mensura decem et sex obolis, medimnus frumenti vero duobus coronatis gallicis cum dimidio venderetur.

Quinto Calendas Septembris, Argentinae nobilis Alsatiae metropolis, infans foeminei sexus, horrendo, monstroso, atque in superiori parte, aperto planè capite, lato ore, bovinis oculis, naribus aquilinis natus est. Eo anno Carolus Imperator Turonium vi captum incendit. Clevensem ad obedientiam adepto Ducatu Gellerensi, reduxit. Proditione Marchionis de Quassa Caroli exercitus ad Carniolam caesus est.

586

enfant32
Henricus Angliae rex Gallos bello vexavit. Imperator Carolus per suos Hispanos Africae regnum obtinuit.

Anno domini
1545
Altero die post Pentecostem in Silesia hae ut Casparus Peucerus de Teracoscopia author est, visae sunt imagines. Duxit ab Oriente instructam aciem ursus, cui ab occasu leo armata manu occurrit, intra exercitum utrunque lucidissima emicuit stella, mox congressi inter sese utrinque dimicarunt acriter, ut distillare ex sauciatis corporibus sanguis ubertim, et exanima concidere caesorum viderentur cadavera. Inter praeliandum, aquila ex praecelsa rupe supra copias leonis sese vibrare alarum remigio visa est. Ubi depugnatum esset quasi dirempto certamine, leo rursus inter suas effulsit cohortes, ursi nulla apparuit species, sed prostrata et sparsa jacuerunt cadavera, qua alter exercitus constiterat, quibus adstiterunt senes canicie spectabiles et venerandi. Finito praelio reduxit exercitum ad occasum leo, quo aliquo usque progresso, quidam albo et ornato vectus equo à copiis rediit ad pugnae locum, atque in eum equum juvenem cataphractum ibi stantem collocavit et versus ortum procedentem comitatus, cum caeteris speciebus evanuit.

In Saxonia mense Februario infans natus est horrendo aspectu, corpore quidem integro et bene compacto, sed contusis, laceratis, atque laxatis membris omnibus, excepto capite oblongo ac quasi Turcico pileo insignito. In Polonia vigesimo nono Martii circa horam octavam antemeridianam, horrendum fulmen de coelo jactum, universam Poloniam commovit. Mox apparuere tres punicei coloris cruces in coelo inter quas cataphractus miles flammeo gladio contra exercitum sibi oppositum pugnavit ac vicit, ac deinde victor à Dracone horrendo devoratus est.

587

enfant33
Refulsit statim etiam chasma ingens in toto coelo ad horam ferè integram. Apparuere demum tres irides cum suis coloribus quibus angelus alatus insedit ad dimidium horae omnibus conspicuus, qui tamen deinde cum reliquis, continuo nubium concursu evanuit. Haec scribit Fincelius de miraculis, post renatum Evangelium.

combat_celeste

Septima die Augusti circa undecimam post meridiem horam, horrenda in Mechlinia urbe accidit tempestas, qualis vix unquam est audita. Nam edito tonitruo tantus tremor concussit eam, ut major pars hominum putarit imminere extremum judicium, aut instare urbis exterminium. Consequutum enim est horribilem illum nubium crepitum, fulgur quoddam nebulosum et foetor sulphureus intolerabilis, neque sciebat quisquam, nisi hi quos tempestas et fatum apprehenderant, quid factum erat, donec tandem rumor in urbe percrebuit, fulmen coeli tetigisse Arenae portam, in qua reposita fuerant supra octingenta vasa pulveris bombardici, quorum subita conflagratio tantam in urbe fecit confusionem, ut nemo unquam mirabilius viderit spectaculum.

588

tempete
Porta illa Arenaria dissoluta fuit, in momento oculi, in minutissimas partes, nec tantum turris fundamenta, quin et vicinorum murorum lapides fuerunt ex fundamento evulsi, et in omnem urbem dispersi, sed et fossarum aquae subito fuerunt vi caloris incensi pulveris arefactae. Manè itaque sequentis diei, undique inventa sunt per circuitum dissipatae turris cadavera defunctorum, quorum trecenta fuisse putantur, et sesquicentum graviter vulnerati. Inventa quoque fuit mulier in tempestate illa, volens cubiculi valvas claudere, quae subita vi amisit caput. Erant autem in hospitio quodam aliqui ludentes cartis, qui in universum extincti sunt, praeter matremfamilias, quae in cellam vinariam descenderat, ut crevisiam apportaret. Inventus quoque fuit vir quidam in spelunca absconditus, qui post triduum progressus interrogavit, num mundus adhuc consisteret? In summa, erat miserum spectaculum videre urbem illam egregiam, tam miserè vastatam et dehonestatam. Nulla ferè fuit in urbe Ecclesia, quae non gravi laesione fuerit quassata, domus viciniores penitùs fuerunt prostratae, imò integrae plateae subversae.

Anno domini
1545
Rotwilae nobilis Germaniae oppidi, cum Evangelium à quibusdam graviter insectaretur, ac multi profitentes, se fide sola in Jesum Christum salvari, ex urbe emigrarent relictis bonis, diabolus magno civium timore inambulare urbem visus est, timendum autem erat, ne capitalis ille hominum hostis, ac mille artifex, ut alibi fecerat, civitatem incenderet.

589

monstre     bains2

Anno domini
1545
In urbe Argelia tempestatis impetu in arce dejectum est caput statuae, quae Ducis Saxoniae imaginem referebat. Thermae Fiderentes in Pretegoia crebrioribus imbribus, vel ruptura nubis adeo sunt demolitae, ut omnibus magno labore amotis, ipse fons vix inveniri potuerit. Eo anno Henricus Dux Brunsvicensis, avitum regnum repetens, à Duce Saxoniae ac Landgravio Hassiae caesus ac captus est.

Eodem anno mulier quaedam Viennae Austriae, nomine Margareta, filia Wolfgangi Karlingeri, civis Viennensis, uxor verò Georgii Wolczeri hospitis eo tempore ad aedes Rubri Cancri appellatas, gravida facta cum ante divi Bartholomaei festum valentem et strenuè se moventem usque ad festum divae Luciae sacrum infantem sensisset, partus doloribus cruciata, matrem et suas ad se vocavit, ut jam parturienti maturè adessent. Quae cum advenissent praesente obstetrice elaboravit ad parturiendum. Verum in nimium vehementibus conatibus, fragor quidam increpuit, qui argueret magnam vim foetui illatam. A quo fragore vivacitas foetus deprehendi amplius non potuit. Interim graviter laborare coepit, et lac adcurrens ubertim ubera replevit. Atroci igitur et inevitabili onere doloribusque acerbis implicita mulier, per quadriennium usque ad annum Domini 1549 Semivius perduravit, defluxu continuè putrilaginoso laborans.

590

grosse
At frustra tentatis omnibus remediis, à chirurgis ac medicis doctoribus demum, anno 1550 10 mensis Novembris die, hora duodecima pomeridiana, sectione facta paulò supra umbilicum, ubi sanies aliquandiu emanaverat, in latere dextro per tractum musculi recti, contentum semiputridum foetum ex materno utero extraxerunt, mater successu temporis sanata est optimè, et adeò quidem ut suos menses porrò legitimè habuerit et spes sit denuò concepturam et foetum edituram. Tota haec historia lectu dignissima, per Matthiam Cornax doctorem ac physicum Viennensem, ad Ferdinandum invictissimum Romanorum, Hungariae ac Bohemiae Regem conscripta est.

Anno domini
1546
In Acken oppido Saxoniae ad Albim, infantes foemoribus latero tenus concreti visi sunt, qua crura subnectuntur coxae, eo situ, ut dexter, sinistra manu humero dextro alterius incumberet, sinister, dextram thoraci alterius transversim praetenderet.

siamois22     boeuf_celeste

591

Anno domini
1546
In Pannonia inferiori chasma ad horae spacium visum est quod magnam ignis copiam in terram dejecit. Supra ignem autem visus est atri coloris bos qui ignem mingeret. In Hungaria ex vuis, cunctis videntibus sanguis emanavit. Fincelius.

poisson_homme
In Dania hoc anno non procul à Coppenhagen, praeclaro oppido, captus est piscis marinus capite humano, sed instar mauri subnigro, vestitu suo exprimebat monachum. Erat enim cappa vestitus circa collum, ac habitu punctis quibusdam ornato, brachiorum ac manuum loco habebat pinnas natationi accommodatas. Inferior autem pars hoc est cauda, in piscem desinebat longitudine trium ulnarum, postquam captus est, vixit dies tres, ac ad Daniae Regem miraculi loco missus est. Verùm credo eumdem esse quem Casparus Peucerus in libro de Divinationibus, ac Jobus Fincelius in suis miraculis ad annum Christi 1550 posuere, quem tamen in ipsa ejus facti descriptione 1546 captum legi.

enfant34
Ante bellum Germanicum, quod Carolus 5 imperator adversus ducem Saxoniae et foederatos gessit, ut Marcus Frytschius in meteologicis refert, natus est infans in pago quodam Francorum, cui exempto ex alvo matris culter jacuit in ventre, eminens cuspide extra ventrem, qui et paulatim facta suppuratione extractus est. Omnes judicarunt bellum civile significari, mutuasque civium inter se caedes, qui velut in viscera sua ferrum postea strinxerunt.

592

Anno domini
1546
grosse
Eslingae haud ignobilis Germaniae civitatis, puella quaedam Joannis Ulmeri filia Margaretha nomine, ex gravi morbo ac ventris vehementioribus doloribus, adeò se intumuisse finxit, ut ventris moles totam faciem obtegere ac in circumferentia decem palmas excedere à multis visa sit. Dicebat autem se diversi generis animalia suo sanguine alere in ventre, cum tamen ipsa nec comederet nec biberet quicquam, sed tantum pharmacopolarum confectis ac fructuum odoribus recrearetur interdum. Auditae sunt igitur à circumstantibus lectum in quo defixa erat, diversarum animalium voces. Gallorum cantus, gallinarum cocyzationes, anserum strepitus, latratus canum, ovium balatus, porcorum grunitus, ac quod magis est, boum mugitus ac hinnitus equorum atque animalium multorum hominem magnitudine longè excellentium clamores, à quibus se continuò mirum in modum cruciari atque intolerabili motu torqueri aiebat. Eduxit mirae magnitudinis vermes atque serpentes ex latere circiter centum quinquaginta, quo miraculo fidem faceret. Ejus igitur rei rumor cum non modò apud oppidanos, sed extra urbem in pagis ac vicinioribus locis, atque mox etiam per totam ferè Germaniam percrebuisset, à multis indies exteris, non minus miseratione quàm miraculo, tanta virginis moles conspecta, ac multis muneribus ditata est. Consulti sunt medici atque chirurgi multi, ac demum etiam Caroli quinti Imperatoris ac Ferdinandi Romanorum ac Hungariae regis medici accessere, aliquot nobilibus comitati, qui tamen nihil fucatum invenere. Verum cum jam penè quadriennium morbus durasset ac dolores magis magisque incrudescere videretur: Magistratus urbis ( misericordiane, an suspicione mala motus nescio) vocatis filiae parentibus, interrogavit eos num consilio medicorum, filiam sectione facta, à tantis cruciatibus liberari cuperent.

593

Cui pater, vir bonus ac innocens, respondit, filiam divinae benignitati ac legitimis remediis medicorum committendam. Mater vero mali conscia noluit ut natae periculo quicquam tentarent, et quod magis est, contra eundem se divinam imploraturam ultionem dixit, si neci traderent filiam adhuc invenculam. Missi sunt etiam ad laborantem, qui in memoriam revocarent, se multoties medicorum implorasse auxilium, eos igitur jam praestò esse ut quacumque ratione, morbi improbitatem aut lenirent, aut divino auxilio prorsus tollerent. Verum illa à matre prius subornata, respondit se morbi improbitatem ac crucem à Deo sibi impositam patienti animo absque ulla medicina laturam, donec divina benignitas esset contenta, cum jam ad quadriennium divino auxilio solo omnem morbi crudelitatem superasset. Verum magistratus Eslingensis patris responsione contentus, demum doctorem medicinae, cum chirurgis tribus ac obstetrice misit ut puellae alvum lectione inquirant. Ventum est in cubiculum, in quo tumidam invenere ligatam linteaminibus, clamanti detraxere tegmina, ferrum adhibent, ac ventrem magno artificio manibus fabricatum inveniunt, pulvinaribus ac reliqua levi materia suffultum, cum variis arcubus quibus ventris rotunditas exprimebatur. Illo igitur ab obstetrice detracto, viderunt virginem planè nudam, optimè compacto, ac supra quam dici possit formoso corpore. Detecto jam fuco parentes, cum filia ac consciis omnibus ( cum quibus noctu, aliis dormientibus largiora convivia celebrarat ac dona à spectatoribus laeta absumpserat ) in carcerem ducti ac deinde quaestionibus examinati sunt. Venter in curiam latus, ac pro miraculo à patribus conscriptis conspectus atque adservatus est. Mater aút filiae venefica tormentis examinata Satanae instinctu ac auxilio haec omnia quae per quatuor annos facta sunt lucri gratia fecisse fassa est. Damnata igitur judicis sententia, fracto prius collo, publicè combusta est. Filia autem perforatis prius ignito ferro genis muro inclusa, atque in eodem perpetuis carceribus damnata est. Parens, qui se ab uxore ac filia in eum usque diem quo nefandum facinus detectum est, deceptum esse sanctè affirmabat, propter innocentiam liberè dimissus est, alii vero capti, qui insontes erant ad sua abire jussi, alii vero pro delicti gravitate puniti sunt.

594

Haec ideo inter hujus anni prodigia numerare placuit, non quidem quod revera prodigium sit, sed quod prodigiosum videatur, astutam vetulam lucri cupiditate victam, Satanae ductu potuisse suis nugis atque ludibriis per quatuor integros annos infatuare non ignobile ac imperitum vulgus tantum, sed tot Principes ac Magistratus, totamque Germaniam demum, ex qua deinde in alias nationes fama inanis sparsa est. Unde disces non tantum Satanae mendaciorum omnium parentis versutias , sed magistratuum omnium ferè, in rebus gravioribus, ac potissimum in operibus diaboli extirpandis ignaviam, unde sit ut nimia securitate immersis, facile seductor omnem veritatem obscuret, et ejus loco inanem mendaciorum fucum obtrudat.

Anno domini
1546
epi_septuple
Basilae Rauracorum in agro quodam viduae apud nos in divi Albani suburbio habitatis, siliginis stipula, spicarum septem inventa est, quarum ea quae in summo erat reliquas magnitudine longè excellebat. Hoc anno defuncto jam Martino Luthero 18 Februarii, Carolus quintus Imperator Hispanico exercitu in Germaniam irrumpens, dum inobedientiam aliquot Principum se castigaturum praetendit, Germaniam variis artibus expilat, atque pecunia militibusque exhaurit.

Decimo Februarii in Misniae oppido Belgern ac locis finitimis, noctu chasma ab arcto rubore splendens ad duas horas resplenduit, radiosque in terram demisit. Conspectae sunt eodem etiam tempore tres trabes diversis coloribus in nubibus oberrantes.

595

Anno domini
1547
Aprilis 24 Halberstadii in Saxonia visus est globus atri coloris, ex luna media, versus Septentrionem magno impetu ferri.

Hamburgenses nautae 15 Decembris in medio noctis globum ardentem instar Solis ad meridiem properantem videre, qui tantum radiis aestum emisit, ut navigantes nequaquam ferre potuerint, sed procidentes in faciem, navis etiam incendium metuerint. Haec Jobus Fincelius in miraculis suis post renatum Evangelium recitat.

In Helvetiis in aere conspecti duo exercitus, duo etiam leones inter se graviter concertantes, quorum alter alteri caput mordicus avulsit.

combat_celeste2

Alba praeterea crux in longitudinem extensa, in cujus extrema parte erat virga, quasi flabellum referens.

soleil2
Duodecimo Aprilis die, Sol hoc ipso anno per tres dies, ut globus igneus post meridiem in coelo comparuit, adeò quod stellae etiam conspicerentur. Marcus Frytschius.

596

Anno domini
1547
Lovanii septimo idus Aprilis gemelli nati, distinctis corporibus uni adhaerentibus capiti. Horum meminit Casparus Peucerus de Teratoscopia.

siamois24     soleil

Die 24 Aprilis non tantum in Saxonia, Thuringia, Misnia, sed apud nos etiam in Helvetia Sol non tristi modo, sed plane sanguinolento vultu ad quatuor ferè integras horas magno multorum stupore visus est. Quem diem cum in Calendas meum historicum annotassem, deprehendi postea eodem die Joannem Fridericum Saxoniae principem, sanctissimum atque constantissimum in fide heroen, ad Milbergam à Caesare in clade cruenta captum esse.

Eodem tempore in Germania aliquot locis ut Fincelius scribit, crucis imagines in vestimentis visae sunt.

enfant35
In Ploa Voitlandiae oppido infans natus est monstrosus, in eo enim neque dorsum neque venter apparuit, praeterquam quod intestina circa pectus ex aperto corpore longè dependerent, pedes versus caput inclinavit, umbilicum in mola sinistrae tibiae habuit, capite fuit acuminato, ad similitudinem cidaris aut tiarae.

597

Anno domini
1547
Calendis autem Octobris in Saxonia manè circa Solis orientem visa est in coelo tumba mortui atro panno tecta, superimposita ruffi coloris cruce, quam praecesserunt, ac secuti sunt lugubri vestitu ornati homines, cum tubis tantum strepitum atque sonum edentes, ut clangor etiam ab incolis facilè sit auditus.

enterrement_celeste

Haec autem dum fierent visus est etiam miles cataphractus horrendo aspectu, qui gladio evaginato pannum album aliqua parte secuit, ac deinde quod reliquum erat, ambabus manibus in duas partes laceravit, atque deinde cum reliquis, ab hominum aspectu sublatus est.

Ad oppidum Bitterfeld vitulus in agro repertus, oculis, naribus et auribus humanis, vertice tonso et miniato, rictu et pectore vitulino, cruribus anterioribus vitulinis, posterioribus humanis et brevibus admodum, sed utrisque desinentibus partim in ungulas vitulinas, partim in humanos digitos, qui ungulis suberant, et separatim propendebant. Hoc monstrum describit Casparus Peucerus libro de Teratoscopia, Sic apud Caelium Rhodiginum legimus, apud Sibarim olim pastorem nomine Crathin ex frequentioribus cum capra congressibus (quod turpe foedumque dictu est) capram quidem humano capite patri simillimo, corpore verò caprino matrem referente, genuisse.

598

3soleils2     comete2

Quem postea ductor caprarius ac antesignanus hircus, zelotypia laborans, oblata occasione humi pro more dormientem, maximo impetu cornibus invasit, ac corrivalem crebrioribus ictibus vulneratum interfecit. Caelius libro 25 capite 32 Lectionum antiquarum.

Anno domini
1547
pluie_pierres4
Misenae templum Cathedrale 5 Calendas Junii fulmine ictum hora quinta pomeridiana, turres, tectum, campanae incendio consumptae, cum eo die gratiae actae essent,atque in eodem, TE DEUM LAUDAMUS à canonicis ac sacrificulis esset cantatum, de capto Joanne Friderico Electore. nullum aliud fulmen aut antecessit, aut secutum est. Georgius Fabricius Chemnicensis in Misniacis.

599

Anno domini
1547
croix_aigle
In Italia non procul à Roma, Idibus Decembris circa horam tertiam pomeridianam, coelo sereno virga sanguinea, et crux rubea, sub ejus vertice aquila alas suas vibrabat, in aëre conspecta est, tribus ferè integris diebus.

Eo autem anno Tridentinum Concilium à Cardinalibus et Episcopis Romanae curiae, continuatum est. INTERIM, novus Papatus ad Germaniae interitum Augustae Vindelicorum promulgatur.

Ad Salam mense Maio Sol clarissime fulgens, duos globos circa se igneos habuit hinc inde sese moventes, quorum grandior demum ipsum solem adeò texit, ut planè ferrugineus appareret. In quibusdam Saxoniae locis visus est ignis de coelo in terram atque urbes cadere. Jobus Fincelius.

ciel_en_feu     enfant36

Foemina nata in Argelia, cum comitante marito proficisceretur Lipsiam in pago Oberstorf sito, inter Mansfeldiam et Sangerhusium cruciari coepit dolore parturientis, enixa est igitur puellam, infantem pulchrum, et aspectu delectabilem, nisi quod in dorso exanthemata rubra adparerent, latitudine grossi Joachimici.

600

Cum autem vixisset infans quatuordecim dies, ei caput ita crevit, ut quotidie majori tumore oneraretur, donec et oculi circumflua carne prorsus intecti nihil videre possent. Quinto igitur mense cum adhuc superstes esset, filo explorata est circumferentia capitis, quam aequat haec linea duodecies explicata, quae imagini adjecta est. Haec Jobus Finçelius scribit de miraculis post renatum Evangelium.

Anno domini
1548
enfant37
Decimo octavo Calendas Maii, intra sextam et septiman Mysenae natus infans diviso in fronte craneo, unico crure sine labiis, oris loco exiguum habens foramen, reliquo truncatus corpore.

In sylvis Aurelianis Galliae, linx inventa est, quae brevi admodum tempore tantam hominum copiam devoravit, ut vicini periculi metu attoniti, domi latitantes prodire non sint ausi.

Basilea Rauracorum nono Februarii die, mane post quartam, levi terraemotu contremuit, quo tamen è somno excitatus, in lecto me ferri, aut ab alio cum stramine in altum aliqua ratione me moveri putabam. Terraemotu haec fieri ignorassem, nisi idem aliis contigisse eodem temporis momento intellexissem.

Decima Februarii die, visus est in Saxonia ignis coelestis, in aliquot urbes incidere.

In Saxonia iterum duo exercitus Quendelburgii visi sunt in aëre, inter se hostiliter concurrentes, sunt et alia diversi generis prodigia in aëre conspecta. Marcus Frytschius in Meteoris annotavit./b>

601

ciel_en_feu     cavaliers1

Anno domini
1548
Rosenfeldae in Ducatu Wirtenbergensi haud ignobilis oppidi, vigesimo tertio Julii die, primum luna jam plena contra naturam tunc temporis sanguineo colore, et in eadem brachii subnigri cum manu expansa imago visa est. Quae cum jam naturalem splendorem recepisset iterum cum trabibus subnigris tribus per transversum recta quasi linea deductis, conspecta. Deinde his omnibus evanescentibus, tertio crux Burgundica, nigra, ac postremo supra lunam, ex utraque ejus parte duae aliae lunae, sed multo minores, apparuerunt.

Hoc anno in Saxonia feliciter à Carolo Imperatore pugnatum est, afflicta ab Hispanis Germania. Franciscus potentissimus Franciae rex obiit, cui filius Henricus ejus nominis secundus successit. Sic Henrico octavo Angliae rege defuncto, ejus filius Eduardus 5 puer adhuc per gubernatores regnum paternum administravit.

Anno domini
1549
Anno quadragesimo nono quidam honesti viri Brunschvicenses cum noctu iter facerent, lunam viderunt circumdatam esse conspicua specie, quae nominatur Halos, et juxta eam duo ϖαϑασέ λυνας, ipsam verò lunam quater circumvolui, deinde juxta ϖαϑασέ λυνας igneum conspexerunt leonem, aquilam fodientem sibi pectus. His successit horribilis species inflammatarum urbium, et circa has cameli, figura Christi pendentis in cruce cum latronibus, et circa eam coetus hominum quasi Apostolorum.

602

siamois10     enfant22

siamois10     enfant22

Extrema species omnium maxime terribilis fuit. Stetit vir truculentus stricto gladio minitans ictum puellae, quae ante ipsum specie supplicis, lachrymans petere videbatur flexis genibus ne feriretur. His similes et alibi visae sunt. Horum omnium autores sunt, Casparus Peucerus de Teratoscopia, et Fincelius. Sunt autem haec etiam omnia publicè per Germaniam, cum pia ad poenitentiam adhortatione Nicolai Melderi, et Flacci Illyrici, edita.

Anno domini
1549
In Pannonia, cum viperae ac lacerti in hominum corporibus nascerentur, magna hominum copia cum remedium deesset, cruciatibus ac doloribus multis, extincta est.

603

serpents2

Quidam demum ad solem expositi, serpentes calorem naturalem sentientes, evomuerunt ac liberati sunt. Inventa est etiam magna hinc inde serpentum copia in aedibus, qui cum fustibus et flammis impeterentur ab incolis, serpentum unus aliorum nomine, voce humana apertisque verbis dixisse fertur: NIHIL EFFICIETIS CONTRA ULTIONEM DIVINAM PUGNANTES. Haec Jobus Fincelius, Franciscus Bebeccius, atque Aegidius Aquila monumentis prodiderunt.

Anno domini
1549
prince_celeste
In oppido Voitlandiae sub auroram in aethere sereno, ut Fincelius scribit, conspectus est procerus vir habitu et ornatu Principis germani, supra quem ad alterum latus leo, ad alterum verò agnus adparuit, qui se mutuo amplectentes, gestu et vultu amoris indicia praebuerunt. Sertum etiam in nubibus apparuit, quod arripere princeps conatus est sed frustra. Gladium autem qui sub pedibus ejus diu visus erat erecto capulo, arreptum terque quaterque contorsit in aëre vibravitque, donec totum ostentum mole nubium sepeliretur. Jobus Fincelius.

604

Anno domini
1549
enfant19
Mundae Saxoniae oppidi, die sanctae Ursulae dicato, homo quidam ignotus horrendo vultu, sordidioribus vestibus amictus, sine tunica gestans baculum, per omnes plateas currens, alta voce poenitentiam clamitans, ad verbum Dei amplectendum, ac detestandum idolorum cultum adhortatus est.

Hoc anno simiarum aspectu, et ursinis obsitos villis toto dorso partus se vidisse Peucerus testatur, et praeterea qui exercas ac ceu dependentes tenerent linguas, instar vitulorum recens jugulatorum. In agro Brunsuicensi ex scaturigine copiosus sanguis effluxit.

fontaine     pluie_grenouilles

In Alsatia superiori non procul à Colmaria civitate imperiali, magna ranarum bufonumque copia de coelo in terram cecidit, quae ab ejus loci incolis, fustibus atque sudibus primum deleta, et deinde ne inde aer inficeretur, magistratus jussu in unum acervum collecta, à carnifice excoriatoribusque, in foveam conjecta est

605

Eo anno Paulus tertius Romanus Pontifex Alexander Farnesius antea dictus, obiit, in cujus locum Julius tertius suffectus est.

Anno domini
1549
Circa haec tempora equum vidit Androginum Antverpiae Cardanus, et canem qui intus testiculos habebat, ad venerem enim promptus erat, nec tamen testiculos habebat, qui tangi possent. Ambo autem erant amicorum, sed equi praestat formam describere: Is erat Primivali vicecomitis, unum habebat tantum testem loco proprio, cum mammis tumidis, ut equae habent. Inde vulvam proprio loco, et ex vulva penis emittebatur. Hinniebat adequas et forma masculina erat, promptus et erectus capite, crassiore autem corpore, colore griseo ( ut vocant) caput magnum, penis non major palmo cum illum exereret. Emptus aureis triginta sex. certum erat cum averso esset pene, coire illum non posse.

enfant
Natus est puer in agro Tigurino, ditione Kiburgensi, parochia Wisnangna, vico Teillurga, Maii die vigesimo sexto, qui erat dies Dominicus ante Ascensionem Domini, circa duodecimam noctis horam, parentibus Joanne Waltero et Barbara Saxeria conjugibus. Hic puer à parocho loci Henrico Mesicommero baptisatus, et Henricus appellatus est. Incrementum ejus per infantiam et primos pueritiae annos omnibus miraculo fuit. Nam cum hoc tempore sex tantum annos aetatis absolverit, proceritate tamen adolescentem annorum quatuordecim aequat, crassitudine et corpulentia superat. Vox ei ampla et valida. Genitalia non minora quàm circa annum vicesimum esse solent, pubertate etiam hispida. Nec dum crescere desiit.

606

Annos quinque natus onera magna jam portabat, utpote mediocrem saccum ( quem nostri modium vocant, est autem quadruplus ferè ad modium veterum Romanorum ) tritici. Frugum in areis triturae quas, perticis nostri flagellant, et moderando aratro instar viri adulti satis. Ingenium adhuc puerile est. Parentes hominis mediocris modum non excedunt. Hoc ita se habere cives Tigurini hoc tempore plerique omnes noverunt, et puerum à patre adductum plurimi spectarunt. Et Conradus Gesnerus Medicus Tigurinus (qui pro sua erga me benevolentia ac humanitate hanc pueri descriptionem mihi communicavit) quinquennem domi suae vidit, accersitum ut amplissimo viro Ulricho Fuggero Kirchbergae et Weissenhorni comiti thermis Ergovianis curandae valetudinis gratia utenti, spectandum mitteret: ac hoc publicè testaretur, cum sciret nonnullos esse qui de pueri aetate, et rei veritate dubitarent.

Anno domini
1550
In Carinthia non procul à Clagenfurto atque Villaco oppidis, decimo Calendas Aprilis, ante festum Palmarum, ad horas duas integras annonam selectissimam de coelo pluit, quae à regionis incolis collecta, atque ad victum hominum accommodata est.

manne     soleil6

In festo palmarum hora tertia post meridiem in ditione Ducis Brunsuicensis duo parelia conspecta. Amplius enim circulus Solem suo ambitu cingens, ad utrunque latus recta quasi linea parelium exhibuit, ac tres istos Soles trabs praelonga ejusdem coloris in medio perstrinxit, utrunque in acumen desinens.

607

Anno domini
1550
siamois22
Tertio Augusti in ditione Abbatis Ursini, pago Riedensi tribus milliaribus à Kauffburen Sueviae oppido, fabri cujusdam uxor, gemellas omnibus partibus absolutas, sed ventre, ad collum usque conjunctas peperit, quae sua longitudine post partum tres ulnae Suevicae partes superabant.

Globi ignei tres in Misnia Lipsiae in aëre de nocte visi, quos multi Studiosi atque etiam clarissimi viri conspexere, autore Marco Frytschio.

Intra Noribergam Fichtuvangium, et Anoltzbachium, tertio Idus Augusti, die sereno, visus est Sol varii quidem coloris, ac super eundem vasculum sanguine plenum, quo Sol conspergebatur, circa aquilam, expansis alis, variisque coloribus depictam, pedibus autem carentem. Paulò autem inferius arcus coelestis conspectus, ac juxta eundem eques qui una manu equum, altera verò canem venaticum album duceret.

manne     soleil6

608

Anno domini
1550
Septimo Calendas Julii in Germania prope pagum Bertholdszdorff non procul ab oppido Coburg, in piro arbore justae magnitudinis ac proceritatis, pira ad maturitatem jam properantia inventa sunt, quorum in summitate alii etiam flores quasi secundi fructus ejus anni indicia, erant.

In Saxonia ad Trebinium 19 Julii non procul à Wittenberga musarum disciplinarumque omnium vero emporio, multa prodigia coelestia visa sunt. Cervi enim insignis species, pugnantium acies utrinque magno impetu, atque clamoribus concurrentium, quorum sanguis instar pluviae in terram decidit, sol horrenda specie, qui et tum temporis in duas partes findi, atque aliqua ex parte ad terram sese inclinare conspectus est.

cerf_celeste

Duodecima Calendas Julii Wittenbergae gladius sanguinolentus ac machina bellica rotis imposita, etiam in coelo conspecta sunt, ut scribit Jobus Fincelius.

croix_noire
Eodem loco circa Joannis Baptistae festum, inter sextam ac nonam horam coelo sereno crux nigra, cum telo missili instar hami in anteriori parte reflexo, conspecta est.

609

fontaine2
Eodem anno in Saxonia inter Halam ac Merspurgum, mense Junio inventus est fons in prato scaturiens sanguinem, qui tamen manibus aliquantulum tractatus, in colorem flavescentem mutabatur.

Anno domini
1550
In Mysorum quodam oppido civis noctu cum caemiterium pertransiret, vidit tumulum subitò intumescentem, ex quo voce apertè dicentem: VE, VE, VE, URBI. Unde homo timore atque stupore captus in syncopen incidit. Jobus Fincelius.

In mari Balthico non procul ab Haffnia, piscem humana facie, capite circumtonso instar coronae monachorum, corpore squamis cucullae specie obsitis captum affirmat Casparus Peucerus libro de Teratoscopia. Fortasse idem ipse est de quo scripsimus supra in anno Christi 1549.

poisson_homme     attableee

In Siennia minoris Poloniae pago, duodecim milliaribus à Glogavu oppido sito, cum panes cultro dividerentur in mensa, sanguineis guttis inde manantibus, tota mensa repleta est.

610

Anno domini
1550
enfant38
Fribergae infans natus est obsceno vultu, qui in fronte et occipite massam canosam, duram et prominentem habuit.

In ditione principis Palatini Electoris ad diem Visitationis Mariae in pago Horchsam, in valle Zellina, infans muliebri sexu natus est monstroso aspectu, sine oculis ac auribus, lato ac aperto ore, corpore ubique lacero, vulnerato, ac in plerisque membris excoriato simili.

colombe
In Germania circa pagum Rikenschoven, non procul à Landavia oppido, capta est columba, non tantum quatuor pedes, sed duplicem etiam naturae ad ejicienda excrementa exitum habens, quae Augustam (ubi tum temporis Romani imperii comitia habebantur) missa, primum à Caesare Carolo, et principibus imperii, ac postea à reliqua hominum multitudine miraculi loco conspecta est.

Circa haec tempora cuidam Mediolanensi, cujus nomini ob dignitatem pepercit Cardanus, hora prima noctis exacta in pallii consueta depositione, Scintillae à dorso petasi sparsim prosilierunt, iterumque reposito pallio dum amoveretur, denuo eruperunt, unde geminato timore perculsus est. Infra 15 dies accusatus veneficii, ab inimicis quaesitus ut occideretur, voluntarium suscepit amicorum consilio exilium. Haec Cardanus de rerun varietate libro 14 capite 69. Hoc anno Paulus tertius Pontifex obiit, cui Julius tertius Februario successit.

611

Magdeburgum ad 15 menses à Mauritio Saxoniae duce, ac Alberto Juniore Brandenburgensi Caroli 5 imperatoris jussu obsessum, ac mox rebus Madenburgensium paccatis, bellum in authorem Carolum contra omnium expectationem versum est. Carolus igitur qui jam dominabatur gratulabundus, apud Aenipotem ab hoste circumventus vix fuga evasit.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 09/06/2023