De prodigiis et ostentis

De l'an 1551 à l'an 1557

611

Anno domini
1551
Decimo Januarii die Martpurgi Hassiae suborta est ingens aquarum illuvies, à qua multis in locis pontes lapidei penitus demoliti et abducti sunt.

Decimotertio Januarii die, vehemens suborta est tempestas multis in Germaniae locis, crebris imbribus, fulgurationibus et tonitruis, adeo quod multi quos ea obvenit, extremi judicii diem suboriturum arbitrarentur.

Vicesimo octavo Januarii die, Lisboni in Portugallia virgae sanguineae, nec non horrendi ignes in coelo conspecti sunt, pluit etiam sanguine, terraemotus porro incensus est tantus, adeo quod 200 domos horribiliter concuteret et demoliretur, qua excussione ultra mille homines periere.

verge2     ciel_en_feu

Creutzburgi civis quidam honestus, aede fulmine tacta, ab eodem assidens mensae, interiit cum cane qui ei ad pedes prostratus jacuit. Infans vero prope assistens patri nequaquam Jaesus est.

612

verge2     seisme5

Vicesimo primo Martii die, Magdeburgi mane circa horam septimam, septem irides visae et tres Soles, vesperi vero Lunae tres, quarum prima quae verior Luna fuit civitati Magdeburgo, altera vero sanguinea, pago Desdorff, tertia eademque sanguinea novae civitati effulsit.

3soleils2     3lunes

Wittenbergae Saxonum 12 Calendas Aprilis tres Soles cum variis circulis coelestibus visi sunt. Graeci parelia vocant. Haec ad vivum in philosophiae naturalis studiosorum gratiam depingere hic placuit. Licet haec fortassis alibi aliter visa sint.

613

Anno domini
1551
halo8
In multis Germaniae locis apparuerunt prodigia. In Saxonia cruor manavit quemadmodum etiam in Francia. Praeterea Kittingi, Bosphori ac in vicinis Franciae locis ante festum Pentecostes e nubibus ingens, aquarum vis prorumpens, pecudes hominesque subito magna copia oppressit, villam universam Brundurgshusium evertit, multis desideratis hominibus, qui aquarum impetu absorpti sunt. Pons Kittingensis emotis fundamentis abvectus est, omnibus eo in loco aquis innatantibus, ubi et omnia periissent facile, nisi praefractis muris oppidi, aqua suum invenisset exitum, quinque tamen domos evertit penitus.

inond1
Bosphori trigesies ac amplius coelum intonuit, ac fulminavit, oppidum incendit majoremque partem absumpsit. In Rotolsee tres aedes aquarum impetus in terram prostravit, hominesque cum pecoribus abripuit. In minori Neccaro quinque domicilia avexit cum sex infantibus ac animalibus quibusdam. Speckfurti quindecim homines, labefactatis multis ibi aedificiis. Pabenbergae septem domus evertit, atque agros vineasque infestavit maxime. Quam inundationem copiosius Jobus Fincelius in suis miraculis prosequitur.

614

Anno domini
1551
Vigesima octava Februarii die Antverpiae, nobilis inferioris Germaniae emporii,tres Soles cum variis atque diversis circulis visi sunt, quorum delineationem, Physicae studiosis ad oculum hic exprimere placuit.

halo2     inond1

In Maio mense in Turingia inter Goram et Isenacum ex continua imbrium copia, flumina tam subito crevere ut in pago Theudebio, quinque casas cum colono ac quinque filiis everterent. Schwazenhusiae autem, in agris armenta pascentes pueros septem cum jumentis submergerent.

Recens ante confoederationem principum Germanicorum cum Gallico rege, circa tertiam à Solis exortu 21 Martii, conspecta parelia, quae nitore propemodum Solem antecellebant. Erant arcu connexa iridis variato coloribus, et in occasum vergente, quae consequebantur duo alii corniculata specie, minores multo et angustiores, iisdem insignes coloribus, seque exteriore contingentes ambitu. Eorum alter conversis in Solem cornibus, aversis alter atque in occasum porrectis diutius unius horae spacio cernebatur. Quae portendit eventus ostendit. Casparus Peucerus de Meteorologia.

Mense Maio creberrimi et impetuosissimi imbres ceciderunt in valle Joachimica, et Schlacenwaldo, qui clades tantas fodinis attulerunt, ut aestimari illae non potuerint. Similes inundationes ad Albim et alibi acciderunt, tanta enim mole passim flumina creverunt late insurgentibus undis, ut tantam in eo loco accidisse prius nemo meminerit.

615

inond1     rapt2

Anno domini
1551
Witstadii quod pagus est ditionis Megalopýrgensis, in feriis Pentecostes, coloni in taberna poculis indulserunt, inter quos rustica mulier cum ebria Deum convitiis incesseret, ejusque nomine mira petulantia et levitate abuteretur, ac inprecationibus et ludibrio luderet, subito à diabolo per januam in sublime rapta est, quod omnes viderunt ingenti perculsi pavore, cumque multi in vias excurrerent, eventum rei expectantes, viderunt mulierem aliquandiu libratam in aere, versamque deinde praecipitem in terram ferri, extinctam collo fracto.

3soleils2
Misenae infans puella (ut Fincelius scribit ) quinto ante partum die in materno utero claros ejulatus edit, 15 Calendas Novembris annum dimidium superstes, pustulis, sanguine fluentibus obiit. Secuta biennii pestis. Eodem anno bis parelia visa, prima 12 Calendas Aprilis, altera 13 Calendas Januarii. Secutum bellum contra Caesarem.

616

Anno domini
1551
In Saxonia diabolus in varias rerum species noctu transformatus in plateis visus est, pulsans fores ac januas diversorum, atque dum nunc funus ducere, nunc lachrymas ac ejulatus lugentis more, effundere sit auditus, dici non potest quantopere homines eluserit. Vitulus biceps nascitur mense Decembri in Schinna pago quem Longum nominant, proxime Fribergum.

démon     veau_2_tetes2

enfant39
In Marchiae villa Dammenwalde prope Witstock, coloni cujusdam conjunx monstrum quod describit Fincelius, edidit. Infans toto corpore fuit spadiceo colore, capite cornuto, oculis crassis, prominentibus, absque naso, patulo ore, quod longitudine spitamae distentum fuit, in cujus medio lingua candida eminuit, et quadrata, colli expers. Caput enim scapulis accrevit, corpus totum inflatum, et rugosum, brachia in lumbis haeserunt, pedes longe tenuissimi. Ab umbilico autem species laxi intestini longe dependit ad pedes.

617

Anno domini
1551
halo8
In Thuringiae vico vitulus natus est sextipes, massam carnis è latere dependentem gestans. Eodem loco vehemens tempestas orta segetes agrorum longe lateque prostravit, crebro fulminatum de coelo. Ex quo etiam globus ardens prolapsus, terrae magno omnium metu incubuit.

Ab Indis à quibusdam lucri gratia, Pauyon (ita enim vocabant ) animal monstrosissimum in Germaniam ductum, à multis per Sueviam potissimum publice numerata pecunia visum est. Hirsuto corpore, capite horrendo, auribus brevioribus, pedibus quatuor in ima parte fissis, ac instar humanorum in digitos quasi divisis, cauda perbrevi atque erecta, cujus imaginem ad vivum ab Augustano quodam pictore ac sculptore expressam adjicere placuit.

pauyon

Bernae Helvetiorum equuleus quinque pedibus visus, et apud nos Basileae Rauracorum bos, à quodam circulatore quinque pedibus circumductus est.

618

cheval_5pattes     boeuf_5pattes

Anno domini
1551
Hoc anno Henricus secundus Francorum rex, cum Mauricio Saxonum duce Electore, Alberto Brandenburgensi atque aliis quibusdam Germaniae principibus confoederatus, magno cum exercitu ad defendendam Germaniae libertatem contra Hispanos, et ad liberandos captivos à Caesare principes in Germaniam irrupit, conciliumque Tridentinum dissipavit.

In Gallia duplices ex gallina pulli inventi sunt, quatuor videlicet alis, totidemque pedibus, sed capite unico.

poulet_4_pattes     manne

Circa oppidum Klagendorff ad Villachum situm in Dominica Judica, frumenti grana ad duas horas integras de coelo pluit atque ad sex fere milliaria horum copia terram instar nivis crassitudine palmi terram texit. Molis attrita sunt, ac panis inde optimus decoctus.

619

Anno domini
1552
siamois25
Tertio Augusti inter decimam ac undecimam noctis horam, Mildeltostoni in Anglia, natus est infans duobus corporibus atque capitibus, quatuor manibus, unico ventre, umbilico, ac alvo ad ejicienda naturae excrementa. Ab una parte corporis duobus pedibus justa proportione formatis, ab altera unico pede tantum, sed ex duobus conflato, ac novem digitis ornato.

sinai
Mense Februario in domo Ludouici dheitaei felis domestica inter reliquos foetus numerosos enixa est catellum, vivum monocephalon, bicorporem, octipedem, utriusque sexus, corporibus invicem complexis, et in unum caput ( ut dixi ) coeuntibus, sic, ut sese mutuo osculantium speciem referrent, quod sane plerique salutis, copiae, et concordiae praesagium esse crediderunt.

In Dominica S. Bartholomaei in Hollandia magna orta tempestas, lapides grandinum unius librae pondere in terram dejecit diversarum formarum. Quidam enim lapides solis referebant figuram, quidam coronae spiceae, alii vero alias formas induebant, qui deinde solis ardore liquefacti fumum ediderunt foetidissimum quo totus aer infectus est, atque animalia multa hinc è medio sublata sunt.

620

pluie_pierres     seisme

Anno domini
1552
Inter Bingium oppidum Drusi Augusti Caesaris privigni morte nobilitatum, ac Moguntiam, tanta avium insolitarum ac unquam antea visarum copia uno impetu advolantium visa est, ut alarum motu solem obtexerint, tenebras in ipsa meridie induxerint, ac ejus episcopatus solum omnino obduxerint.

Mense Januario diversorum fluviorum inundationibus multa periere. Ienae Sala aedificia multa prostravit submersis hominibus ac animalibus. In Belgico oppidum penitus deletum. Moenus, Fronhusii prope Marpurgum multa submersit pontesque dejecit.

siamois20
In Hassia Germaniae haud ignobili ac Evangelica doctrina potissimum nobilitata provincia, Witzenhausiae tertio post festum trium Regum die, infans masculus biceps, collo duplici, duobus capitibus, ac corpore optime cum reliquis membris compacto natus est.

Stagnum ad Martis Pyrgum sanguine non semel manare visum. In Francia sanguine et carne pluit. In Misniae multis oppidis atque ad Muldam potissimum terraemotus facti, quibus multa concussa sunt. Contremuit et vallis Joachimica in qua corruerunt multa.

621

pont

Anno domini
1552
Inter Bingium oppidum Drusi Augusti Caesaris privigni morte nobilitatum, ac Moguntiam, tanta avium insolitarum ac unquam antea visarum copia uno impetu advolantium visa est, ut alarum motu solem obtexerint, tenebras in ipsa meridie induxerint, ac ejus episcopatus solum omnino obduxerint.

pluie_sang     chauve_souris

Decimo nono Maii hora à meridie quinta, eo videlicet die, quo Saxoniae dux à Caesaris captivitate liberatus est, subita Wittenbergae tempestas orta, de coelo lapidatum, ac post multas coeli coruscationes, fulmine crates ad portam arcis (ut vocant) disjectae ac in tenuissimas particulas contritae sunt.

622

Anno domini
1552
veau_2_corps
Bonnae inferioris Germaniae, haud ignobilis, atque ad Rhenum quatuor milliaribus à Colonia Agrippina siti oppidi, decimoseptimo Calendas Junii biceps vitulus, duobus scilicet corporibus, capitibus , caudis, sed tribus tantum oculis natus est.

Mense Junio Schonfeldii Sol mane exoriens, visus est tanquam urceus stillans cruorem in terram, per quem duae trabes transversim transiere.

Mechliniae, inferioris Germaniae oppidi percelebris, undecimo Calendas Martii, circa horam post meridiem tertiam, Sol horrendo aspectu, primum ceruleo, ac deinde sanguineo colore magnoque circulo, cum iride visus est.

soleil     seisme5

Tractus montium Suditorum crepusculi tempore 12 Calendas Maii, cum locis vicinis terraemotu concutitur, quem etiam mediocriter sensit Misena oppidum. Eodem anno circa duo hominum millia pestilentia extinguuntur. Mulier in morbo suprema parte corporis sanguinem sudavit.

623

Anno domini
1552
Fribergum concutitur terraemotu. in vico Vinario adolescens quinque annos uno in loco stetit, impressis etiam solo vestigiis, sexto sedere coepit, stupidus et raro quietus, et aversans conspectum hominum, hoc ipso anno peste extinguitur. Hoc Georgius Fabricius Chemnicensis in Misniacis de Fribergo oppido scriptum reliquit.

adolescent     enfant40

Widensbachi, quod distat miliare unum à Schleufinga, monstrum natum est ex muliere imagine infantis absque pedibus, quorum loco habuit cuspidem demissam, à foemoribus etiam cuspides prominentes habuit. Cujus meminit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium.

> Apud nos Basileae epidimia labe grassante, doleatoris cujusdam in vico ad Spalas nominato, habitantis servus, peste etiam correptus est, qui cum post aliquot dierum aegritudinem, deficiente simul sanguine ac spiritu, animam exhalasse videretur, ejus mox corpus cum riguisset, è lecto in cubiculi pavimentum posuerunt donec sepulturae mandaretur. Interea autem dum consodales, de commilitonis morte certiores facti, consultarent qua ratione terrae mandandus esset, In cubiculo qui mortuus esse videbatur, sytecticus fortassis ad aliquot horas, cum ad se rediisset, ignorans ubi terrarum esset (nam in obscuro atque opaco habitationis angulo se posuerant) qua potuit voce clamavit:

624

Heu quam frigida regio in qua versor, Heu male calefactum hypocaustum in quo frigoris ardore pereo miser. Familia autem raucam atque ignotum clamorem audiens, capta formidine (nam servi malum genium in cubiculo esse putabant) cum cubiculum intrare non auderent, homo miser ex suo angulo per terram prope lectum repsit, arripiensque inde manu pulvinar, ad terram prostratus capiti supposuit, ac à suis postquam animum timore vacuum receperant, inventus redivivus, adeo curatus est, ut etiam hoc, quo haec scribimus anno, vivat uxorem habens ac filios.

tombe.gif
Simile fere apud nos, in minori tamen Basilea ante annos circiter 19 contigit, ubi quatuordecim annorum puella, quae in Vineatiça Tribu habitabat, cum peste obiisset, insuta multasque horas seposita in terra jacuisset, dum sepultura paratur, rediviva se ipsam, dum sola esset, liberavit ex linteaminum vinculis, in quibus jam dudum insuta ad multas horas, tempore omnium frigidissimo, jacuerat, lectumque iterum ingressa, cum vespiliones feretrum attulissent, pro more terrae mandaturi, magno stupore ac miraculo rediviva contra omnium expectationem, in lecto audacter loquens inventa est, ac deinde aliquot annos vixit. Dicebat autem se revera mortuam fuisse, ac vidisse inferni diversa tormenta, peccatorum poenas, atque quosdam sibi quam optime notos ( quos nominabat etiam) ibi suppliciis torqueri, cum tamen eo tempore adhuc viverent. Adjecit insuper alia quaedam anilibus fabulis plane similia, unde magistratus prudentissimi mandato, ne nugis seduceretur mobile vulgus, silere jussa est.

Anno domini
1552
In civitate quae sita est ad radices montium, quos Sudetes vocat Ptolemaeus, in aditu Lusatiae superioris, Budissina nomine, duobus ab exortu Suevi fluminis miliaribus.

625

Anno domini
1552
Sub occalum solis decimotertio Augusti, cum fragmen nubis avulsum praecipitique delatum motu et rapido in valles piscinis frequentes, obruisset, complevissetque alveos, tum rupisset aggeres, aquae exitu patefacto, in vicinum undatim decurrere Suevum, qui subito et de improviso prorsus, auctus his, elevatusque in altitudinem, nullis ante memoratam annalibus, cum per declivia ex altis montibus celeriore alioquin feratur vortice, incitatus ruentium aquarum copia atque impetu, spacio duorum milliarium quicquid fuit pontium, aedium, hortorum, ripae vicinum, funditus subrutum, disjectumque solo adaequavit, ut ne vestigia quidem aedium, hortorum ve reliquerit, et simul triginta duos merserit homines prope oppidum abreptos, caeteri in vicinos evaserunt colles.

pluie_de_chair     seisme4

affirmant in toto illo tractu plures centenis obrutos, atque extinctos esse. Octiduo circumacto, turbines sequuti sunt ventorum tanti, ut validissima ab imo mota convulserint ac discusserint aedificia, et proceras arbores magno numero aut radicitus evulsas prostraverint,aut contortas fregerint, aut velut insciderint medias. Octiduo ante diem natalem Christi, coelum descendere et crebris fulgere ignibus, moxque horrendo summum templum feri fulmine visum est. Tota hyeme pestis saevit violentissima. Tremores concussae terrae (quos magna bella semper perniciosasque seditiones denunciasse historiae tradunt). Eodem hoc anno Sudetes montes, atque in illis extructa senserunt oppida, non unos binosue, sed plures ac continuos, tremiscentibus ceu ad ventorum vibratus vehementiores aedificiis. Haec copiose scribit Casparus Peucerus de Meteorologia.

626

Hoc anno in cruentissimo Caroli imperatoris cum Henrico secundo Gallorum rege bello, Teruanum Picardiae oppidum munitissimum in Maio à Carolo obsidione cinctum, et deinde in Junio demum captum est. Metis Gallo dedita, à Carolo frustra obsessa est, militibus hyemis ardore pereuntibus. Albertus Marchio Brandenburgensis marte cruento contra Norembergentes, Herbipolensem et Bombercensem Episcopos saeviit. Senis in Italia ab imperatore diu obsessa, ac propter Turcas regno Neapolitano insidiantes liberata est.

Anno domini
1553
Basileae Rauracorum vigesimotertio Januarii die circa horam noctis octavam, vidimus lunam magno circula inclusam, qui instar iridis durabat ad horas tres integras. Sequebatur mox nivis ac frigus maximum.

halo9     inond1

Rhenus 19 Junii, ex crebrioribus imbribus alveum suum adeo excessit, ut non tantum arvis agrisque sed civitatibus infinitis ad fluvium aedificatis multum damni intulerit. Periclitabatur aliqua ratione Basilea, quae totum Rhenum excipit, dum fere furientis fluvii impetus minoris urbis moenia attingeret, ac forum pene piscarium majoris Basileae attingeret, maxime tamen Neoburgum in nostris regionibus.

627

Eodem tempore magna quoque inundatione periclitabatur Rubeacum Alsatiae vetustissimum oppidum, patria mea dulcissima. Nam cum ibi torrens versus meridionalem plagam, in urbem duplici fossa cinctam, impetum fecisset, prope Franciscanorum monasterium, moeniorum aliquam partem ad solum usque in fossam conjecit. At cum civium concurrentium viribus, tantus inundationis impetus inhiberi nequiret, demum occidentem versus singulari Dei beneficio, ruptis muris exitum commodissimum, extra urbem tamen, invenit. Postero die magna piscium copia in agris, pratis, paludibusque hinc inde, ac in sicco etiam inventa est. Nec defuere etiam qui in cellis vinariis pisces in urbe ceperint.

Anno domini
1553
Non procul à Norimberga in pago quodam qui a tono nomen habet (lingua enim patria vocant zuodem Thon ) in agro villici Hofeleri inventum est caput brassicae, cui decem ac sex ex uno caule alia capita ab ipsa natura distincta suis foliis accreverunt, quae pro naturae miraculo ad ejus loci magistratum delata, ac aliquot millibus ostensa sunt.

chou     pluie_sang2

Quinto Junii Erfordiae sanguine pluit. Coburgi intra quintam ac sextam post meridiem diversi generis species hominum in coelo sereno, ac deinde dimicantium acies, cum expansis alis aquila, conspectae sunt.

628

Anno domini
1553
Luneburgi infans natus est distorto ore, unde lingua fissa, seu duplex exerta est. Simile monstrum ibidem natum est, anno 1550..

Herbeslebii in Thuringiae pago vigesimo Martii gemellae natae sunt ventre concreto ac fascia carnea in unum quasi colligatae, medio corpore se mutuis amplexibus retinentes. Baptisatae sunt, ac post horas duas Deo reddiderunt spiritum.

siamois22     serpents_celestes

Mense Julio gemini in coelo serpentes conspecti sunt se mutuo rodentes, caudis implicatis, in quorum medio crux ignea refulsit.

Cum Madeburgum gravi obsidione premeretur, post festum Paschae sol visus est paulo post exortum lucidus, et ingenti circulo lacteo circumdatus, hunc circulum penetravere quatuor semirides exquisitissimis coloribus (ut natura illarum fert) distinctae. Hae postquam apparuissent per semihoram evanuerunt. Sol autem naturali lumine recuperato, consuetum suum cursum peregit.

Die sabbathi praecedente Palmarum festum, mane inter septimam et octavam ibidem tres soles nemine non aspiciente comparuere. Quorum medius lucido plane colore extitit, uterque autem collateralis rubeo ac sanguinolento. His vero occidentibus, cum jam noctesceret, tres lunae conspectae sunt.

629

3soleils2     3luness

croix
Id longe majorem hominibus horrorem incussit, quod ea quae noctu accidunt, natura horribiliora videri soleant. Colores harum describi non possunt, quod varii atque incerti essent, eousque quo per aliquot horas constitissent, exinde exteriores momento in sanguinem commutatae, priusque in oblongos radios dissolutae, disparuere. Ea vero quae in medio illarum steterat, perduravit, naturalem suum splendorem retinens. Haec quia certis etiam ac physicis de causis eveniunt, Astronomi discutere noverunt. Nos neque prodigium fuisse dicimus neque negamus etiam, sed cuique hac in re judicium esto.

Anno domini
1553
Eo tempore vero quo dux Anhaldinus Georgius Episcopus Mersburgensis, magni nominis vir, in Domino obdormivit, Wittenbergae in coelo, noctu punicea crux conspecta. Mense autem Septembri Wittenbergae in ipsa arce viri flammantis species inambulare visa.

630

halo10     crapaud

Anno domini
1553
In villa quadam Thyringica, ad Unstrum, à muliere bufo natus est caudatus.

Octobris vigesimo septimo in arce Wittenbergensi, noctu ad tres integras horas trium virorum pallis indutorum in principem aulis inambulantium atque peribolis interdum incumbentium spectra visa sunt.

Mense decembri Sol mane nitidus ortus est utrinque astantibus arcubus bene coloratis.

Clamores bellici atque tumultuantium ejulationes in campis Saxonicis aliquot diebus ac noctibus, antequam congrederentur armis ibi principes, ac ederetur strages cruentissima, auditae sunt, ut Jobus Fincelius de miraculis sui temporis testatur.

bataille2

631

Anno domini
1553
Decimotertio Calendas Sextilis in Misniae pago quodam Ziehest, non procul à Pirnaw, natus est infans duobus capitibus, membris omnibus absolutis.

enfant5     pluie_sang2

Mense Julio ante pugnam Saxonicam, Wittenbergae lux in arcis triclinio multoties sine autore apparuit. Lipsiae octavo Julii sanguine pluit. Pridie ante pugnam, ventorum procellis Mauritii Saxoniae ducis duo tentoria, alterum quo utebatur prandens, alterum in quo eoquebatur, aliis omnibus illaesis, ad terram prostrata sunt, autore Fincelio.

Mauritius Saxoniae princeps, et imperii Romani elector, cum jam vicinorum patrocinio, Albertum Marchionen Brandenburgium, Germaniam diversis in locis igne ferroque saevientem, persequitur, cum eodem in dioecoesi Hildeshemensi fortiter congressus, fuso fugatoque ejus exercitu, captisque hostium signis 68 demum in ipsa clade, bellici tormenti ictu, quem in latere dextro acceperat, tertia post eam die, fortiter occubuit. In eadem pugna, Carolus, et Philippus, duces Brunsuicenses Henrici filii, et Fridericus dux Lunebergensis, interierunt. Portenta tantae calamitatis fuere multa. Canum rabies, qua ad mortem usque certarunt, fremitus in aere, sanguineae in herbis et arboribus guttae, hominum et equorum in illo campo, in quo conflictus fuit, nocte intempesta auditi clamores, ejulatus item nocturni in oppidis.

632

bataille

In arce Perlini de statua Mauricii, nulla vi adhibita delapsum est caput. Ipse quoque viro cuidam optimo in flagrante domo per quietem visus fuit. Haec scribit Georgius Fabricius Chemnicensis in Misniacis.

Anno domini
1553
Ante Mauricii necem in Thymigrae quodam vico, viri proceri imago inter nubes apparuit, ab eo paulatim cepit manare sanguis, deinde scintillae ab ejus corpore emicuerunt. Ad extremum in minutas partes diffluxit. Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium.

lune_etoile     siamois20

Tractus ad Albim decimosexto Calendas Septembris inter septimam et octavam vesperi terraemotum gravissimum sentit, quo cacumina aedificiorum ita strepebant, quasi de super omnia corruerent.

633

Casparus Peucerus se vidisse scribit anno 1553 vitulum felium aspectu tetro et horrido, amplo sub collo promissoque aqualiculo ceu προλοβω, eoque albo et molli, canino et nigro pilo, testibus inusitatae magnitudinis, figura testium verris , duplici ordine distinctis.

Anno domini
1554
enfant41
In die trium Regum Stetini monstrum, in suburbio natum est tali forma. Capitis loco massa informis erat, mobilis, ut exta ovilla. Loco unius auriculae brachium stabat, loco faciei cincinus similis pilis felinis, et lupi piscis ova, per quae inferius lucebant ocelli vitrei et renidentes, os contractissimo erat foramine, sine labiis, nasus quoque minutissimus erat, absque collo. Alterum brachium è latere prominebat. Sed neque pectoris neque dorsi effigies aderat, praeterquam quod lineola notabatür rachi, nullius erat sexus, nec androgynus. Caetera monstrum, brachia et longi pedes continuo offerigebant, sine juncturis, cubitis et poplitibus. Manus et imi pedes erant molles, et penduli tanquam bis fracti, similes unguibus curvis, et aduncis. Lutrae, mortuus editus est infans quanquam viveret in alvo materna antequam ederetur in hanc lucem. Hoc monstrum describit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium.

In Januario in oppido Butzau duo parelia visa sunt. Sic Misenae parelia conspecta octavo idus Januarii quae obscura nube statim contecta sunt. Georgius Fabritius in Misniacis.

634

3soleils2     ciel_en_feu2

Anno domini
1554
Prima Februarii die Cathalani Galliae urbis, post lustrationen exercitus, quam rex Galliarum eo loci fieri mandaverat, mirum circa lunam ostentum visum est. Nam ignis incendium vehemens ab orientis parte subortum, ad occasumque vergens, lunae se in modum maximae facis objecit, saeviit incendium hoc ignis magno cum fragore, scintillas in aerem crebro projiciens flammiseras, non aliter ac faber dum candens ferrum mulcere intendit.

croix4     croix2

Decimo nono Februarii Nebrae duae crucis imagines coloris punicei in coelo visae sunt. Eodem vero die in oppido Thuringiae Griessense, in medio sole, qui tum clarissime fulgebat , crux punicea quae sua magnitudine totum solis corpus obtexit.

635

Ab utroque autem latere trabs ingens cum variis circulis coelestibus. Jobus Fincelius de miraculis.

croix3     2lunes

Nono Aprilis Sulzfeldii quod distat 3 milliaribus à Schwinfurto oppido imperiali, nocte duae paraselinae conspectae sunt, et multo post vicus pernicioso incendio periit.

soleil6
In Bavaria ac finitimis régionibus mense Martio, diversi generis soles cum quibusdam circulis coelestibus visi sunt. Primum quidem Ingolstadii Martii sexto, intra octavam ac nonam ante meridianam duo soles cum iride conspecti. Quemadmodum et Norinbergae vigesimo tertio Martii die ( qua salutiferae passionis Jesu Christi memoria celebrata est) circa primam post meridiem. Quo tamen tempore adhuc arcus alius occasum versus ac soles crystallinis circulis inclusi ad tres horas apparuere, cum trabe in justam longitudinem extensa. Alia deinde forma Ratisponae haec omnia Octobris 8 visa sunt:

636

Quorum principium fuit hora post meridiem prima, operatio inter secundam ac tertiam, finis hora quarta. Soles vero emisere radios praelongiores ab una parte, instar Cometae, medius quidem versus Septentrionem, collaterales vero ad orientem et occidentem.

Anno domini
1554
croix4
In Martio hora pomeridiana quinta, in diversis Germaniae civitatibus, crucis diversae species ad similitudinem crucis Burgundiacae, albi coloris sed tamen inter se aliqua ratione connexae in coelo apparuerunt. Vigesimotertio sub crepusculum vespertinum gemina parelia prope solem conspecta circulo coelesti undique cincta.

lune_bolide
Schaluni nobilis ac militaribus rebus praeclari Galliae oppidi, sexto idus Martii intra septimam et octavam horam pomeridianam, circa lunam ignis ardens, cui lanceae cuspis inesse videbatur, ab oriente in occidentem vergens, flammasque hinc inde ejiciens, cum incenso fragore visus est.

Vicesimo sexto Maii mensis die ut Marcus Frytschius in suis Meteoris scribit, pluit sanguine, haud procul ab oppido Germaniae Dunckelspuhel.

Undecimo Junii mensis die, ut idem scribit, in pago Blech quinque milliaribus à Norinberga, virga sanguinea in sole conspecta est, cum stellis sive globulis lazureis, quos multa equitum turma vexillis lazureis inter se utrinque ad duas ferme horas in aere hostiliter concurrens, subsequuta est, fuit ea rerum facies in coelo tum temporis, multi existimarunt suboriturum summi examinis diem.

637

bataille celeste

Anno domini
1554
Sic Ienae 13 Junii hora quinta pomeridiana sol sanguineo plane colore visus, ad quem concurrentes magno numero globi ignei ab Austro et Aquilone ad Boream, ejus splendorem obnubilaverunt. Postea vero trabes duae transversae in sole conspectae rubei plane coloris. De quibus copiosius leges apud Jobum Fincelium.

Vigesima tertia Julii Mediolani accidit res mira, cui et Cardanus ipse interfuit. Jacobus Philiphus Cernuscus, cloacam subterra effodi, et concamerari jubet, fornicibus extructam, ubi perfecta est, ut fornix consolidaretur, concludi jubet, post viginti dies aperit, jubet ut lignei arcus extrahantur, descendit conductor scala immissa, ubi ad medium scalae pervenit, concidit mortuus. Dominus cum videret illum non reverti, et ipse descendit, et ubi eo pervenit, statim concidit. Astantes tertium immittunt, qui cum in medio scalae esset, dixit: Bono animo estote, etiam reliquos educam, sed ubi sub fornice caput eduxit, statim mortuus concidit, concidit et quartus. Quintus, qui vocatur Matus, sonat illorum lingua stolidum, vir admodum robustus descendit, sed caput non condidit, uncoque extraxit unum è mortuis, inde factus audacior rediit, descenditque eodum, ut caput conderet, statim corruit. Hunc statim extractum adhuc spirare deprehendentes, paulatim auxiliis adhibitis, revocaverunt ad vitam sensumque, mutus tamen ad sequentem ortum solis mansit. Illud magis mirum, quod cloaca ad aquam usque scaturientem descendit.

638

lune_bolide
Est autem in corte Soli torrido exposita domus è regione cauponae Ptocodochii. Detexerunt mandato magistratuum, tuto ex ore antri aqua inspicitur. Canem fune immiserunt, semimortuus extractus est. Quoniam causa nulla certa apparet, sunt qui Basiliscum inesse putent. Jam duobus mensibus elapsis, cum sepelientes anum Lachiarellae, villa est prope urbem Mediolanum X.M.P. invenerunt duas arcas pannis linteisque plenas, annis jam prope 30 bellorum metu absconditas. Quas cum apertas curiosius, ut moris est, requirerent, nihil in corruptum invenere. Caeterum quotquot interfuere, aut quae recondita arcis essent, seu tunc, seu etiam post tractavere, intra triduum mortui.

combat_celeste3

Anno domini
1554
Vigesimoquarto Julii die, comparuerunt in aere circa horam noctis decimam in Palatinu Rheni superiore, ad Bohemicam sylvam, viri duo cataphracti, quorum alter altero erat quantitate corporis major, ad umbilicum stella insignitus fulgida, mucrone aut igneo conspicuus, inter quos statura minimus inito gravi praelio concidit, ita ut ne à terra quidem minimum se sublevare posset, ac victori sede allata, recumbendi potestas facta est, qui sedens aliquandiu, non desiit victrici manu sua atque gladio, victo humi ad pedes suos decumbenti creberrime vindictam graviorem minitari, donec uterque tam is qui vicerat, quam etiam ille qui succubuerat è medio aere, sublati evanescerent. Marcus Frytschius in Meteologicis.

639

Anno domini
1554
armees
Quinto Augusti hora pomeridiana nona, prope Stolpen, in australi coeli plaga, militantium atque ter infestis armis magno clamore concurrentium acies in coelo conspectae, quae semper dum pugnandi finem facerent, ingens flammarum copia erumpens, militantium species videntibus è conspectu sustulit. De hoc prodigio si placet, latius leges apud Jobum Fincelium.

Vicesimoseptimo Augusti Tiguri Helvetiorum Walesius quidam rota fractus est, eo quod latrocinio, prope Wilam oppidun Turgaviae, quendam interceperat. Hunc corvi vel coturnices ita impetierunt, ut deposito onere vi repellere coactus sit. Haec publicè pro more, cum trahendus esset jam ad supplicium, praelecta sunt.

chauve_souris
Tempore pomeridiano, dimidio à Misena milliario occasum versus, mense Octobri multi greges vespertilionum per agros erant duobus diebus, cum id animal minime gregarium sit, et non nisi crepusculo volare soleat.

640

Anno domini
1554
Catus Basileae mihi domesticus, cum quatuor uno partu catulos edidisset, postquam post octiduum in profluentem projiciendos mandassem, invenit ancilla unum ex his pedibus horrendis, ac quasi in spiram variis reflexibus conversis. Post biennium autem tres catalos uno partu edidit circa ventrem, non umbilici vinculo conjunctos, sed revera in matris ventre unitos, quos tamen partus dolore enecatos invenimus. Foecundissimum fuit animal, saepe numero uno anno ter gravidum nunc quinque, aliquando sex parturiens simul, sed postquam aetatis annum octavum attigisset, plerunque monstra protulit, ac interdum etiam contra naturam matrum, editos catulos, ad currendum jam aptos, nobis videntibus devoravit. Ob quam potissimum crudelitatem demum in Rheno à familia submersa est. Horum imagines ad vivum expressas reliquis etiam monstris hoc loco adjicere placuit.

chat     chat_triple

Fuere haec forte privatorum domesticorumque malorum dira portenta, eodem enim anno, cum Apophthegmatum meorum editionem jam ad praelum pararem, egressus musaeum, 21 die Decembris dira me paralysis corripuit. Quo sensim in terram dimissus, uno momento non tantum vocem, sed dextram corporis partem, totumque ejus sensum et motum à capite usque ad calcem ( solo visu ac auditu exceptis) adeo amisi, ut, nec verbum unum proferre ad 12 dies, nec pedibus insistere, nec digitum unum ad tres integros menses lecto infixus, movere potuerim.

641

Videbantur membra non in ligna sed in lapides durissimos conversa esse, dum sanguis laesae partis ex humorum frigiditate et nervorum meatuumque obstructione adeo gelidus, ac induratus, ut nec fricationibus, nec fomentis, nec aliis mediis quibuscunque, calefieri vix tandem potuerint. Amisi tunc (dictu mirum) humoribus à capite per cerebrum defluentibus, adeo omnem memoriam, ut orationis Dominicae verba, literarumque omnium notae penitus exciderint (id quod olim Messalae Corvino ex morbi etiam improbitate contigit, quemadmodum etiam Francisco Barbaro ac Georgio Trapezuntio, qui inter Latinos Graece loquentes, senio jam confecti in profundam Graecae linguae oblivionem incidere, ut gravissimi authores testantur.) Meae autem calamitatis testes sunt, amicissimi mei, qui me animo quidem ac ratione salvum, sed tantum nutu loquentem non intelligentes, literis alphabetico ordine in tabula creta depictis, admonebant, ut dicturus sinistrae manus indicio, literas suo ordine ostenderem, ut sic ex literis syllabas, ex syllabis voces integras facientes, inde animi mei cogitata, utcunque tantum elicerent: sed Chyronium vulnus ac immedicabile malum videbatur. Quo factum est ut non ipse modo, sed omnes morbi atrocissimi spectatores, de vita mea desperarent. Verum Deus misericors cujus virtus in infirmitate nostra perficitur, assiduas meas ac suae ecclesiae pro me preces exaudiens, D. Wilhelmi Gratoroli Bergomatis, insignis medici opera, majori ex parte restituit. Si quid igitur ex ea vitae parte quae adhuc residua mihi est, musis aut obelo dignum à me acceperis, Deo potissimum optimo maximo ac inde Gratorolo medico asscriba s velim. Haec humanissime lector ideo hoc loco, literarum monumentis edere placuit, copiosius fortasse quam par erat: Quo divina per me benignitas etiam apud posteros magnifiat, Dei nomen sanctum glorificetur, ac ego etiam (si quid in lucubrationibus meis, non usque adeo elaboratum, aut reprehensione etiam dignum inventum fuerit) infirmitatis ac imbecillitatis meae ratione habita, ab aequo lectore facilius veniam errati impetrem.

Anno domini
1554
Fribergi Misniae in medio die visa est imago Domini nostri Jesu Christi fedentis super iridem insigniter suis coloribus nativis depictam, ut Fincelius in suis post renatum Evangelium miraculis memoriae prodidit.

642

christ     cheval_a_pied

Anno domini
1554
In villa Pomeraniae Rekovu vicina Rugio ad ostium Viadri, equi pullus natus est capite horrendo, in cujus loco oculorum maculae erant subrussae, aures pendulae, quales sunt canum sagacium, infimis auriculis cuti accretis. Os quoque erat monstrosum, labris inflexis, quemadmodum duae tudiculae compositae, ut lactari non posset. Collum erat tortum, et sinuosum distinctis coloribus tanquam catenis variarum. Juba erat impexa, plena plegmatibus. Quando hinniebat, putabatur hinnire ingens caballus, ac si qui forte ex nobilibus accederent, toto corpore movebatur, terramque pulsabat, tanquam in rabiem versus, et quasi impetum in ipsos facturus. Erectus stabat, hinnitu terribilis. Cives et colonos ferre poterat, quibus accessum liberum permittebat. Cutis erat asperior, et vestis villosa. Loco caudae alta crista erigebatur, etiam mortuo pullo. Pes imus anterior, unus erat humanus, alter nullus erat, sed tantum tibia manca. Pedes posteriores erant equini. Triduum vivebat, deinde extinctus in trivio sepeliebatur. Haec scribit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium.

Hieronymus Cardanus vir magnae eruditionis memoriae tradidit Genuae caput balenae extractum à mari, in litore diu jacuisse, quod adeo praegrande fuit, ut à faucium imo ad os decem et novem passus numerarentur.

643

Hoc autem monstro, Cardani judicio, nil significabatur, quam Cyrna amissa, caput amisso corpore remansurum. Nam Genua capitis et dominii ratione, et parvitatis vicem subit, Cyrna corporis. Id ostentum cum post annum contigerit, si interpretati tempestive fuissent, adversus Turcicam classem arces munire poterant: unde neque insula ipsis, neque tantum pecuniarum periisset. Nunc hoc facto, tota Europa in metu constituta est, atque etiam in periculo. Ut igitur omnia superstitionis partes sunt, ita ostenta cum naturali prudentia conjuncta, ad conservandam Rem publicam utilissima cura observantur. Neque enim tantae belluae caput abscindi vel à majori bellua potuit, nec tormento bellico, nec ullo alio casu. Sed si modo ea casu aliquo aut impulsu occisa simul, et contorto collo computrescente corpore relictum caput, quo nam pacto caput ipsum non prius computrivite aut quomodo collum abrumpi potuit, quod in cetaceo genere majus non parum est capite, adeo ut pisces collo carere dicantur. Demum in tam vastis litoribus quaenam singularis vis caput Genuam adegit? nisi conscia quaedam fati mens, opportune pro casibus singula signa distribuens. Haec scribit Cardanus de rerum varietate libro 14 capite 74.

Anno domini
1554
armees
Prodigium prope oppidum Zopeda visum est, quod descripsit Fincelius. Sol autem cruentus ortus est, super quem stabat splendidum aedificium, quod incendio deflagrabat. Ad utrunque latus solis celsa columna erigebatur, quales pingi solent columnae Herculis (quae à duobus montibus sitis in extremo litore Hispaniae et Africae nomen habent ) quas Hercules in eo loco tanquam signum victoriae adversus latrones collocari jussit. Pictae autem erant columnae tanquam iris distinctis coloribus, non tamen arcuabantur, sed erectae stabant, quarum bases ad terrae superficiem videbantur pertingere lateque sese explicare.

644

Altero die sol mane rursus ascendit mutato colore, aliquantulum pallidus. Aedificium, ut antea stabat lucidum et splendens. Columnae quoque sese iterum ostenderunt medium complectentes solem, sed non ita conspicue, ut priore die, et visae sunt pendere in aere, nec amplius terram attingere.

Anno domini
1554
In Orphanotrophio, ut Cardanus memoriae tradidit, Romae omnes puellae (erant autem circiter 70) nocte una factae sunt daemoniacae, nec ulla usque nunc, cum jam exacti sint duo anni, curari potuit. Causa igitur ex halitu loci provenire potest, aut ex aqua, aqua enim pilos et humores mutat: potest et esse dolus. Sicidem Cardanus se nosse virum testatur, qui puer per sex et amplius annos, daemonem se videre simulavit, tum ut liberius viveret, tum ut homines in sui admirationem traheret, atque etiam sic effreni voluptati operam daret. Multa contingunt in hominibus, sed si quis obfirmato animo secum reputet, talia omnia esse vana et dolis plena, facile subo levit fucus. At daemone corripi, aut insanire, quis vanum non esse dubitat? utinam esset. Si ergo hoc absque fuco contigit, futurorum temporum et Antistitum improbitatem declarat. Nam sicut innoxia aetas in pessimum exemplum transiit, ita qui praeesse debent religioni, in improbum sensum tradentur. Unde non solum execrandi explodentur, et irridebuntur, sed etiam damnabuntur. Haec Cardanus de rerum varietate libro 14 capite 76.

grosse
In agro Bernensi apud Helvetios, Joannis Gislingeri concionatoris in Bernensium ditione, mihi à multis annis optime noti, uxor, cum anno nondum elapso gemellos edidisset, iterum secundo partu quinque simul peperit, filios videlicet tres ac duas foemellas. Quod si cui impossibile videatur esse, legat Francisci Pici Mirandulani in hymnum suum secundum commentaria doctissima, ac inveniet ex Germana quadam Dorothea nomine, in Italia gemino partu viginti filios, ab alia vero quatuor partubus triginta filios olim editos esse. Cujus rei supra suo loco mentionem fecimus.

645

Anno domini
1554
enfant42
Stetini accidit ut infans in lucem editus noctu baptizaretur, qui diro modo, corporis gyratione, vociferationibus et gestibus variis adversatus est pastori baptizaturo, ut terrorem omnibus astantibus incuteret. Tandem pastor factis ad Deum ardentibus votis infantem baptizavit. Habuit ille in vertice massam carnis, imaginem praebens testudinis russae, in cervice caudam carnosam habuit instar muris, sed albescentem qualis erat cutis sine pilis, capite erat Thersitico, oculis extantibus, de quo scribit etiam Jobus Fincelius in miraculis post renatum Evangelium.

In Misnia infans natus est absque capite, oculorum effigie in pectore expressa, de quo idem Fincelius.

enfant43     coq_3_pattes

Basileae apud nos in Cinerum suburbio, apud fabrum ex gallina pullum ternis pedibus ac mirae in currendo velocitatis, vidimus.

646

Anno domini
1555
3soleils2
Decimo Februarii Vinariae duo parelia visa sunt. Februarii 15 in pago Pfeffelbach ad Vinariam, ut Fincelius narrat, tale monstrum natum est. A conjuge pastoris pecudum, puellus fuit sine facie humana, loco ejus carnem habuit glabram, nisi quod duos oculos grossos et dissimiles extantes habuit, non collocatos in cavitatibus, tetro aspectu, in loco frontis cuspis carnea prominens, erecta stetit, mentum habuit pendulum, exiguum foramen loco oris, quo omnes videntes conterriti sunt, nec fuit baptizatus sed statim sepultus.

Halberstadii 18 Februarii accidit, ut agnus natus esset, prorsus rotundo capite, tribus oculis, trigemino ore, gemino naso, auribus in tergo pendulis instar caninarum, sed quod maximi prodigii loco habendum est, in tertio ore magnum oculum habuit, majorem aliis, ibique linguam prolixam exeruit. vixit unum diem continuo clamore. Jobus Fincelius.

mouton_2_tetes     epee_celeste

647

Anno domini
1555
Decimotertio Martii in Turingia, in coelo visus est gladius. Papilionum frequens multitudo circa Fribergum Misniae fuit mense Junio, qui plantas, arborum folia, et vestes lineas sanguineis maculis infecerunt. Quidam etiam sanguinem pluisse asseverant. Ut scribit Georgius Fabricius de Fribergo oppido.

mouton_2_tetes     epee_celeste

In Germania à circulatore quodam lucri gratia, capra circumducta est tria habens cornua, quorum duo suo quidem loco erant, tertium vero ex latere aut ventre potius eminebat.

chevre_3_cornes     veau_4_yeux

Dum comitia Imperialia Augustae Vindelicorum, à Serenissima Romanorum Regia Majestate Ferdinando celebrantur, septem milliaribus ab Augusta urbe nascitur vitulus Maii vigesimo primo die, in pago quodam Leder nomine, habens duas facies, oculos quatuor, duos quidem in fronte anteriori, in lateribus vero alteros, per omnia alioquin in membris quidem singulis vero vitulo persimilis, qui insuper quam primum in lucem aeditus est, animam actutum exhalavit. Haec scribit Marcus Frytschius in Mereologicis.

648

Anno domini
1555
Sexto Junii Vinariae in fossa arcem cingente, sanguinis scaturigo ad tres integros dies conspecta est. Erfordiae fons in cruorem versus. Praeterea fonticulus quidam inter Vinariam ac Erdfordiam situs, qui anno 1524 ante bellum Rusticorum in sanguinem quoque diro portento conuersus fuerat, duodecimo ac decimo tertio Junii denuo cruentus apparuit, ut autor est Fincelius.

fontaine2     ville4

Duodecimo Julii Nebrae in Thuringia hoc stupendum factum accidit, quod Fincelius nobis describit. Conjunx sutoris habitantis ibidem, triduum ingenti dolore sustinuit labores partus, ut obstetrices tres adhibere necesse fuerit, tandem foetum mortuum enixa est. In ipso autem enisu atque contentione, cum foetus dimidio corpore exiisset alvo materna, ingens fragor seu sonitus terribilis, qualis est bombardae, auditus est in alvo parturientis, et flammae ignis maximi cum infante eruperunt, eique in natibus pullas amplas inusit. Obstetrici Catharinae Hegenwaldis genas adussit, flammaeque in toto vaporario dissipatae fuerunt, sulphureo odore, implentes totam domum.

649

accouchement     siamois26

Anno domini
1555
Vigesima septima die Decembri qui divo Stephano sacratus est, in pago Freywerck, non procul ab Adorssio Voitlandiae oppido, biceps infans, quatuor manibus, ac pedibus totidem, absque secreto sexum prodente ( cujus tamen loco umbilicum habebat ) à fabri cujusdam ferrarii uxore, natus est.

Mense Decembri in Pomeraniae villa Rossow, quae unum tantum miliare à Pasewalck sita est, ex foemina monstrum natum est horrendum. Corpus autem erat vitulinum, caput glabrum ac rotundum instar globi, ad simiae similitudinem, mentum hirsutum, prominens lingua. Pedes autem anteriores erant sine ungulis, solis globulis rotundis, posteriores vero bovinae, cauda vero erat absque nodis, ossea ac plane per omnia immobilis.

Vigesimo nono Decembris, intra horam decimam ac undecimam noctis, ex magna coeli irati inclementia orta tempestas, tonitruis atque crebrioribus fulminibus adeo saeviit, ut in Voitlandia, ac permultis aliis civitatibus, ecclesias, ac domorum alibi diversa aedificia penitus absumpserit. Eodem praeterea die aliquot pagi ac arces in Misnia fulmine tacti atque incensi sunt. In Bohemia ab oppido Braga per Silesiam fere totam ad miliaria circiter octodecim grando maximam cladem intulit.

650

ciel_en_feu     pluie_pierres2

Anno domini
1555
In Marchia non procul à Rhegio monte monstrosus equus natus est, undique lacerata cute caligis dependentibus, et thorace scissis indutus. Hunc describit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium.

cheval_lacere     enfant44

Genuae apud Allobroges monstrum, quale hic subjectum vides, ex Galla quadam muliere, Genevae tunc habitante, natum est: quod materiae redundantis indicium fuit. Id monstrum binas habuit facies, hoc est, bifrons erat, qualem lanum pinxit antiquitas. Quod utrinque pendet inflatum, intestina sunt ex dorso prodeuntia. Quod autem ex ventris inferiore parte pendet id jecur est, ex foeminae vulva prolapsum. Monstrum hoc utrumque habet sexum, ad dexteram mas est, ad laevam foemina. Crura quae jacere separatim vides, sic discerpta evulsaque ex ipsa matre dum eniteretur, fuerunt. Ad vivum expressit Gaspar Maserius pictor, qui cum ibidem cum multis aliis aderat.

651

Anno domini
1556
ciel_en_feu
Undecimo Januarii Augustae Vindelicorum versus montana, coelum sese aperuit, ac quasi findi visum est, unde multi extremum judicii diem jam prae foribus esse putantes, se divinae clementiae commiserunt. Eodem vero die circa horam noctis nonam, Mickhusiae in Bavaria, tam dira coeli tempestas ex aeris inclementia orta est, ut luminum jam hinc inde in domibus accensorum, splendorem extinxerit, ac unicus coeli splendor igneus, laborantibus ad tres fere horas lucem praebuerit. Augustae paulo post crudelia latrocinia in urbe secuta sunt. Machaero paei enim uxor, spe amplissimae praedae in suis aedibus, mercatoren quendam bombarda prostravit. Mox ancilla ferro sibi ipsi mortem conscivit. Praecedenti vero die iterum Augustae nuncius publicus praefectuum quendam ante urbis portas tormento bellico interfecit. Decimotertio mensis die alius gladio transfixit lanium, quo die etiam Holtzachium ac Wisinga incensa sunt. Die decimo quinto, S. Catharinae Sylvae custos bombardae ictu tactus interiit. Decimo septimo, aurifabri servus, in flumen se praecipitans, sibi ipsi manus intulit, ac ea ipsa nocte multi in urbe ad mortem usque vulnerati sunt.

652

Anno domini
1556
In Algoia Sueviae regione non procul à Lowingen, sabbato post festum nativitatis Christi, ex magna coeli inclementia crebra fulgura visa, audita tonitrua, et in pago quodam domus fulmine tacta atque penitus consumpta est.

pluie_pierres4     ciel_en_feu2

Coelum scissum hora noctis nona, magnam ignis partem adeo evomuit, ut multi mortalium metu ac horrore ad aliquot horas, de vita periclitantes, linguae ac vocis usum amiserint. Eodem etiam die in Bohemia, atque Silesia, dira coeli tempestate, magna hominum pecorumque pars extincta est, aedificia aediun atque templorum multorum ad terram decussa atque prostrata sunt.

incendie     siamois27

653

Incensae in aliis regionibus Germaniae urbes, ac magna ex parte coelesti incendio absumptae. Sanguine pluit, ac camelorum imagines hominem armatum absumentes in coelo conspectae sunt. Non procul à Lipsia, biceps infans, quatuor manibus, totidemque pedibus, uno autem corpore tantum, natum est.

Anno domini
1556
Pridie nonas Januarii in Germaniae pago quodam episcopatus Dilingensis, quem patria lingua Oberhawsen vocant, vitulus ex vacca, duobus tantum posterioribus pedibus natus est, tantae tamen velocitatis, ut corpore erecto currens, vitulos omnes facile superaret.

veau_2_pattes     armees

In comitatu Boetz prope ejusdem nominis castrum, decimo nono Calendas Februarii ab hora quarta post meridiem ad septimam, dira fuit tempestas, crebra tonitrua ac fulmina, demum de coelo magno fragore in terram immensae magnitudinis ignis decidit, atque multa hinc inde combussit. Visi sunt etiam in nubibus coeli peditum equitumque utrinque dimicantium exercitus.

Apparuit sub initio Martii anno 1556 Cometes stella, aequalis ferme lunae dimidio, cum crinibus non usque adeo longis, nec constantibus, sed velut in incendiis rutilantibus, ut in taedis dum ventus flat. Fusca erat, rubens ac turbida. Quinta die Martii erat juxta medium Librae, cum illam primum vidimus. Nona vero in ipso mundi polo, antea sexaginta partibus ab aequinoctii circulo declinabat. Mota igitur est toto quatriduo septuaginta quinque partibus ab Oriente in Occidentem, et triginta à Meridie in Septentrionem.

654

carte_celeste
Tum vero assidue pluit, et cum desiit pluvia, non apparebat. In Germania apparuit usque ad medium Aprilis. A fine Martii subsequuta est perpetua serenitas, usque ad vigesimam septimam Aprilis, et tantus calor, ut Junio mensi similis esset temporis constitutio. Significat autem Astrologorum judicio, dissidia circa leges, propter colorem, crines, et motum: et etiam morbos pestiferos, praesertim in Germania et Pannonia, Asiaque ac Graecia, apudque Boreales nationes. Hujus autem Cometae motum, cum circulorum ac stellarum fixarum obseruatione, ut, Viennae Austriae à Paulo Fabritio Laubensi ad duodecim dies visus atque descriptus est, in Astrologiae candidatorum gratiam adjicere placuit.

Anno domini
1556
veau_6_pattes
Tertio Martii in oppido Bergerdorff monstrum natum est, aliqua ratione vitulum referens. Sextipes erat, gemino capite, uno podice. Disjuncta autem erant capita in longitudine, quorum unum Orientem, aliud vero Occidentem spectare videbatur. Tres pedes huic, tres alteri inhaerebant.

655

Anno domini
1556
Mense Aprili Rossana Astopiae civitas gravissimo terraemotu, magnaque inhabitantium clade concussa est, cujus quoque impetu multa in proximis regionibus ad triginta usque miliaria corruerunt aedificia. Decima vero hujus mensis die horrendus terraemotus Constantinopoli, ubi tres dies continuos durasse fertur, multas turres dejecit, templum S.Sophiae, portamque Hadrianopolitanam infestavit maxime. Tertia die vero post, qui fuit decimustertius ejusdem mensis, stella immensae magnitudinis prope lunam, quam fere attingere videbatur, conspecta est. Hunc terraemotum cum reliquis descripsit Valentinus Neuberius Norinbergensis.

In Helvetiae diversis locis, in agro autem ac urbe Basiliensi duodecimo Maii, ac sequenti die in ditione Bernensium, non procul à Duno oppido, ros de coelo cecidit, qui sua dulcedine mel superabat, quod et saepe antea, potissimum tamen in Gallia anno Domini 1198 factum. Secuta animalium pestis quae plerunque illa comitatur.

Decimoquarto Maii, prope Schaphusiam in vico Herblingen sanguine pluit, negabant id quidam factum esse, sed ab inquisitoribus res vera inventa est.

Secundo Junii ingens locustarum agmen Germaniae inferioris aliquot partes vastavit. Fincelius.

enfant45
Basileae Rauracorum puellus natus est crudeli aspectu, corpore quidem satis bene compacto, sed capite hirsuto, canem, aut catum magis, vel simiam, quam hominem referente. vixit autem circiter horam dimidiam.

Vicesimo quarto Julii deforme nonstrum vacca enixa est in pago Cleisdorff, distante tria miliaria à Pabenberga, quod Fincelius quoque descripsit, pedes habuit quatuor vitulinos, caput humanum virile, atra barba, geminis auribus humanis, et modicis capillis, pectus item humanum et mammosum.

656

veau_homme2     chien_homme

Natum est monstrum in praedio viduae nobilis. Sic Volateranus scribit, olim ex cane et muliere natum infantem, forma humana superiore parte, inferiore vero canina, atque expiationis causa ad pontificem delatum. Cujus rei Cardanus meminit libro decimoquarto, de rerum varietate, capite 64.

Anno domini
1556
Aldenburgi Misniae oppidi nono Augusti, magna orta tempestas oppidanos in maximum vitae periculum conjecit. Quo die et infans natus ibidemque baptizatus, ut Fincelius annotavit, qui aliquoties antequam in lucem prodiret, in alvo materna claros omnium stupore ejulatus edidit.

Die secunda Septembris hora ante meridiem quinta, apud Locarnenses ventus turbinis sive procella, ex australi parte veniens, parietem arcis quae est ad alteram Locarni partem, ita dejecit, ut ejus ruina vicinarum aedium pars sit dejecta. Eodem die sub horam à meridie secundam, nubibus atris ita obductum est coelum, ut dies erepta prorsus videretur. At paulo post tonitrua ac fulmina horrifica, tanti imbres consequuti sunt, ut nullus qui vixerit, se vidisse unquam meminerit, utpote, à quorum injuria nihil in aedibus relictum fuerit intactum.

657

seisme2     inond1

Duravit autem ab hora secunda usque ad sextam. Interea torrentes ac rivuli ex vicino monte decurrentes, magnorum fluminorum speciem referebant, quorum fragor adjectus imbrium ac procellarum horrifico strepitu omnium mentes adeo dejecerat, ut existimarent universa mox interitura. Quantum autem periculosa illa inundatio Locarnensibus simul ac vicinis damni intulerit, cum referre longum sit, ad historiam ab ipsis Locarnensibus, non minus docte quam copiose descriptam, lectorem remitto.

ciel_en_feu2     poutre

658

Anno domini
1556
Quinto Septembris in Marchiae oppidulo Custerino, hora nona vespertina innumerae flammae undique coelo emicuerunt. In medio vero coelo trabes duae ignitae visae, ad extremum autem incerto authore vox de super audita est, VEH, VEH, ECCLESIAE. Jobus Fincelius de miraculis sui temporis.

silex
In Helvetia die Lunae post D. Galli festum, non procul ab oppido Winterthur in Theso fluvio, ferebant tres silices inventos, in quorum primo, crux Helvetica, gladius atque virga, in reliquis autem duobus crux atque insignia Burgundiaca depicta ac quasi a natura insculpta videbantur.

combat_enfants
In Hungariae civitate Babatscha 6 Octobris die ante solis exortum, visa est in aere duorum puerorum nudorum quidem, sed clypeis militaribus ac gladiis armatorum monomachia, in qua is qui scutum duplici aquila ornatum habebat, armatura Turcica munitum, adeo prostrare visus, ut corpus multis ictibus vulneratum è nubibus in terram cadere visum sit. Eodem etiam tempore ac loco, visus est arcus coelestis, naturalibus suis coloribus depictus, ac duo ex utraque ejus parte soles. Horum imaginem damus, ut à Wolffgango Straucho Norinbergensi cum descriptione urbis data est. Verum his non multum dissimilia sunt quae Fincelius in Hispaniis visa esse scripsit, anno Christi 1536 de quibus supra, in ejusdem anni prodigiis, diximus.

659

Anno domini
1556
Basileae vidimus virum justae aetatis, qui in corpore suo adhuc aliud corpus hominis infixum veluti pectori, omnibus membris absolutis gestaret, solo capite in vero corpore abscondito. Ejus mentionem fecimus supra in anno 1525 quo, in Hirciniae sylvae pago natus est.

siamois16     lion&ours

In Decembri mense non procul ab Augusta Vindelicorum, Ursae cum Léone certamen, in caelo visum est.

Sexto Decembris Wittenbergae Saxonum, parelia conspecta sunt. Nubes tortuosa distincta per intervallum, colore partim caeruleo, partim puniceo, instar iridis in arcum tensa, quasi aequali intervallo terram cinxit. Sol autem utrinque cinctus pareliis pallido atque subtristi vultu visus est.

In oppido divi Galli apud Helvetios, Petrus Besslerus patria Rotmundensis, et civis non procul ab urbe S. Galli habitantis servus, adolescens impius, temerarius, ac ad vinolentiam in primis pronus, cum die Solis qui sanctae Trinitati à veteri ecclesia dedicatus est, vigesima prima videlicet Maii, oppidum cum suis consodalibus Sangallense intrasset, ut ibidem merendam fumerent, nimio vino dementatus (ut vulgo ejus fecis homines in conviviis facere solent) turbas excitavit, multis coaequales suos aspersit convitiis, ac demum post diversi generis in Deum blasphemias, illud insuper adjecit etiam:

660

diable
Si posthac domino meo serviero, diabolo corpus ac animam meam devoveo. Verum cum in urbe pernoctasset, mane decocta crapula, aliqua ex parte in memoriam revocavit, quae hesterno vesperi ac dicta simul ac facta à se forent. At cum nullas alias rationes inveniret quibus seipsum aleret, quam si ad domini sui labores ( quos antea tamen execrarat ) reverteretur. Urbem jam egressus, non procul ab aedibus domini sui, à viro quodam horrendo aspectu, ac atro vestitu induto, his verbis affatus est. Age bone vir, presto nunc sum, ut quod heri mihi devotum est, pro meo jure arripiam, quibus dictis, manu, hominem metu ac horrore attonitum, planeque obstupefactum, deprehendens, projecit in terram et aufugit. Verum paulo post miserrimus adolescens à vicinioribus inventus, cum manibus ac pedibus esset jam contractus, in hospitium delatus, ibidem post usum omnium membrorum ademptum, lecto defixus, vitae dies, dolore non minus animi, quam corporis miserrime transegit.

polydactyle     coq_4_pattes

661

Anno domini
1556
Basileae Rauracorum agricolam in utraque manu sex digitos justae magnitudinis ac aptae proportionis habentem, et gallinae pullum quatuor pedibus,vidimus.

Calendis Novembris Tundorfii circiter quartam horam ante meridianam a figuli cujusdam uxore natum est monstrum horrendum. Erat autem à vertice ad hypochondria hominis figura, ore tamen prominente canino, facie torva, ab umbilico vero destitutum reliquis partibus corporis humani. Descendit in formam pyramidalem, in cuspide referens similitudinem caudae suis inflexae. In dorsi autem spina umbilici imago alia protensa erat, erecta tamen instar caudae. Sexus autem ejus monstri nequaquam apparebat, cum neque viri neque mulieris neque androgyni signa deprehenderentur.

Quarto Decembris Basileae infans natus est virilis sexus carens auribus, quarum loco habuit duo tantum foramina, quae tamen ita clausa erant ut nihil inde audire potuerit. Vixit autem puellus valetudinarius usque mensem Augustum, in cujus principio multis doloribus obiit.

enfant     poule_oie

Augustae Rauracorum inter Basileam ac Rinfeldam oppida, gallinae anserum pedibus inventae sunt.

Anno domini
1557
Basileae circa paschatis festum infans adeo scissis ac apertis naribus natus est, ut inde ejus cerebrum facillime sit conspectum.

662

Quinto autem Calendas Maii circa horam noctis nonam coelo sereno, halo lunae apparuit, atque ad horas duas duravit.

enfan46     eclipse5

Quinto Calendas Augusti in Suntgoiae aliquot pagis, intra Ensheimum oppidum ac Basileam: duodecimo tertio autem Calendas ejusdem mensis tres simul soles coelo sudo conspecti sunt.

3soleils2     halo5

663

enfant47
Septimo Idus Augusti apud nos Basileae masculus natus est corpore satis quidem bene compacto, sed sine collo, monstrosa plane facie, oculis insolitae magnitudinis quasi in fronte sitis, ac superior capitis pars omnino deerat, in occipitio autem habebat foramen justae magnitudinis ex quo sanguis aliquantulum fluebat, unde statim postquam in lucem editus esset, diem suum obiit.

Haec sunt prodigia atque ostenta studiose lector, quae hoc tempore brevissimis annotare placuit, additis quantum historiarum lectio suppeditabat, iis quae mox secuta sunt, quo apertius vicissitudinum, mutationum, ac calamitatum, prognostica certa, iratique numinis vera indicia esse intelligeres, ac unusquisque inde aliorum periculo cautior atque prudentior factus, Deum iratum mundo, ac ejus interitum minitantem, sibi poenitentia atque innocentia vitae placandi majorem occasionem haberet: Orandus est autem, et exorandus nobis est aeternus Dominus noster Jesus Christus, ut sua intercessione Patris iram mitiget, cor in nobis innovet novum, fidem augeat, atque suam Ecclesiam quam proprio sanguine redemit, ab omnibus satanae ac mundi immundissimi malis artibus, in aeternum conservet.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 02/07/2023