De prodigiis et ostentis

De l'an 701 à l'an 1000

327

Anno domini
714
seisme
Magnus fuit terraemotus in Syria. Constantinus 23 papa moritur, cui in sede pontificia Gregorius secundus, juxta Platinam, Sigebertum ac alios successit: Sunt enim cui Blondum imitantes, Stephanum secundum substituant. Obiit et eodem anno Pipinus, qui filium suum ex Alpiade Carolum Tutidem sive Martellum cognomento, principatus sui haeredem reliquit.

328

Anno domini
719
Sarraceni Constantinopolim obsidentes frigore, fame, et peste affliguntur. Caeterum obsidione urbis soluta, Sarracenorum naves prodiogiosa grandine submersae sunt, ita, ut tantummodo decem evaderent.

Anno domini
722
manne
Anno Leonis quinto in Campania Italiae frumentum combustum, ordeum et legumina quasi pluvia de coelo ceciderunt. Et anno sequenti Carolus Saxones debellat. Rigobertus episcopus Remensis a Carolo ab episcopatu deponitur. quemadmodum et Eucherius Aurelianensis episcopus, qui contra Raginfredum juvare noluisset.

Anno domini
729
Duo cometae apparuerunt, atque ob id pracipue memorabiles, quod orientem solem unus praedecebat, alter occidentem sequebatur.

comete4     comete3

Gregorius secundus ejus nominis pontifex maximus, posteaquam annos decem et sex sedisset, diem suum obiit. Cui ejusdem nominis tertius, natione Syrus successit. Cazari in Sarrecenos insurgunt, et magnam eorum stragem edunt. Ab Eudone Sarraceni ex Hispania evocantur.

329

Anno domini
735
Ignis in coelo visus. Luitprandus Longobardorum rex Romam obsidione cingit, quo timore Gregorius Pontifex Maximus Carolum Pipini patrem in auxilium vocavit. Sarraceni Galliam invasere denuo. Avenioneque proditione occupant.Martellus urbem vi expugnatam recipit, fugato Athino Sarracenorum rege.

Anno domini
740
Terraemotus ingens Constantinopoli septimo Calendas Novembris quo templa et monasteria corruêre, & duravit hic motus anno integro. Leo pontifex 14 Calendas Julii moritur, cui Zacharias successit.

seisme     pluie_sang

Anno domini
744
Constantino imperante, cinis de coelo cecidit. Constantinus quarto nonas Novembris Constantinopolim vi capit, ac Artabas dum cum duobus filiis oculis privat. Hunni septem itineribus totidemque exercitibus Scythiam ingressi, Pannoniam repetunt.

Anno domini
745
Cometa in Syria apparuit, quam pestis magna subsequuta est, quae sensim omnes maris insulas, et totam Graeciam invasit. Mirabile quiddam notatuque dignum, quod singulariter Functius refert, hac tempestate contigit. Hali Sarracenorum apud Damascum princeps, Petrum ejus loci Archiepiscopum, eò quod liberè Sarracenos atque Manichaeos erroris arguisset, lingua mutilatum in ulteriorem Arabiam, ad Eudaemonem exulatum misit.

330

comete2
Hoc Petrus quidam alius Sarracenorum scriba audiens, magno se animo, ut martyrii coronam mereri posset, Sarracenis opposuit. Nam cum eo ipso tempore gravi morbo detineretur , primores Arabum ad se vocavit, quos ex more venientes, cum et antea rationes tributorum ab eo recipere essent assueti, in hunc modum alloquutus est. Quamvis mihi satis constet infideles vos esse amicos , tamen pro eo quod aegrotantem me visitare dedignati non estis, cumulatam vobis à Deo mercedem reddi ex animo desidero petoque. Atque vos mei quod nunc condo testamenti testes esse volo, rogoque vehementer, ut auribus hoc præceptum intimis visceribus quotidie ruminandum recondatis. Id verò tale est. Omnis qui non credit in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, consubstantialem et divinam in monade trinitatem, mortuus est anima et aeterno dignus supplicio. Talem verò Mahomet esse Pseudoprophetam vestrum confiteor, quem et Antichristi esse precursorem nihil addubito. Discedite ergo discedite, coelum vobis testor terramque, ab ejus nefandissimis nugis et fabulationibus. Hoc enim vobis consulo, ne simul cum illo in perpetuum cruciemini. Haec dicentem Arabes stupore aut vesania magis, ex rei novitate perculsi, delirare hominem, atque ex languore rationis usum amisisse rati, parvi tum fecerunt. Ac cum haud ita longe post ad pristinum valetudinis statum rediisset, majori quam ante hac unquam voce clamavit. Anathema este Mahemut, et fabulosum scriptum ejus, cunctosque ei tam obedientes quam credentes, aeterna sub maledictione perituros. Cumque hoc saepius atque in publico proclamasset, à Sarracenis furore agitatis, vi abreptus, capiteque truncatus, martyr ut optaverat, Christi effectus est.

331

Anno domini
746
pluie croix
Anno Constantini imperatoris quinto, in Calabria, Sicilia et aliis quibusdam locis in vestibus hominum, et in velis ecclesiarum apparuerunt cruciculae, quasi oleo designatae: et eo anno secuta est horrenda pestis, quae in Sicilia incepit ac deinde sensim omnes maris insulas ac totam Graeciam invasit. Et Cachis Longobardorum Rex, dum rupto foedere Romam vexare nititur , à Zacharia Pontifice, non solum reprimitur, fed ejus instinctu cum uxore et filiis Romam veniens, monachus efficitur.

Anno domini
747
Terraemotus Palestinam maxime afflixit, praecipue sanctam civitatem. pestis Constantinopolitanam urbem vastavit. Sarraceni Cyprum classe invadunt: In Francia Pipinus fratrem suum Griphonem sibi machinas struentem persequitur.

seisme5

Anno domini
752
Anno Constantini imperatoris undecimo, terraemotus terribilis factus est, quo urbes, aliae quidem penitus corruerunt, aliae aliqua ex parte subversae sunt, aliae a montanis ad subjecta campestria cum muris et habitatoribus suis integrae et salvae plusquam sex milliaria transmigraverunt.

332

In Mesopotamia etiam terra dirupta est, usque ad duo milliaria, atque alia terra nimis alba & arenosa de profundo ascendit. Et ex ea animal Mulinum ascendit incontaminatum humana voce loquens: et incursionem gentis ab heremo adversus Arabes pronuncians.

Anno domini
752
In Francia nocturno tempore visum est, magnum signum in coelo, globus scilicet igneus, à parte Australi declinans à Galliae finibus, in partes Longobardorum. Theodosiopolis et Mitilenae à Constantino receptae. Pipinus à Stephano Pontifice contra Astulphum in auxilium ascitus, in Italia Longobardos vicit, eorumque regem Papiae obsedit Muruha.

Anno domini
757
seisme2
Terraemotus in Palestina et Syria. Altero ab hinc anno, nimirum decimo octavo, Constantini accidit, ut Magi quidam ex Maurophoris Persis in tantam delaberentur dementiam, ut sibi ipsis atque aliis stultè credulis persuaderent, si venundata substantia omni (in quem usum pecuniam collegerint, pauperibus ne data sit, nec ne incertum est) nudos se de muris civitatis dejicerent, tum sine mora eos ad coelum sursum volaturos esse, perierunt hac insania permulti, ac tandem sedecim ex majorum principibus per Sarracenorum principem interfectis , dementiae finis impositus est. Stephano 2 pontifice mortuo, Paulus primus in Sede Romana successit. Pipinus fortiter Saxonum munitiones irrumpit, et post multam stragem, eos sibi tributarios fecit. Facta est hoc anno regni Nortumbrici inclinatio. Osoulcus ejus rex mox domestica factione, oppressus interiit.

333

Anno domini
758
Astulphus Longobardorum rex, qui Romanos sibi tributarios facere conabatur, fulgure tactus interiit, posteaquam regnasset annos 32.

foudroye     eclipse6

Anno domini
760
Eclipsis solis facta est 18 Calendas Septembris hora 9 et anno proximo pridie nonas Junias hora 6 mox Pipinus rex francorum Parisiis moritur et Paulus quoque Pontifex Maximus Constantinus à Bulgaribus victus nobiles multos cum exercitibus amisit. Arabes Armeniam invadunt.

Anno domini
761
comete4
Cometa in oriente decem diebus effulsit: alius in occidente diebus 21. Chilpingus Avernensis et Amingus Pictaviensis comites congressi militibus Pipini cum multis perimuntur.

Anno domini
763
Constantini imperatoris anno 22 gelu magnum ortum à Calendas Octobris usque ad Februarium. Unde pelagus Ponti usque ad centum milliaria, prae glaciei rigore, fuit in duritiem lapidis versum: habens 30 cubitos à superficie in profundum.

334

comete3
Nix quoque per 20 cubitos illud cooperuit, ita ut inde mare confirmaretur, ac pedibus calcaretur. Intra mensem verò Februarium gelu concissum est in diversas species, instar montium. Hoc ipso anno etiam stellae visae sunt de coelo cecidisse, unde homines miraculo territi finem mundi imminere putaverunt. Cometa Docetes in oriente apparuit. Bulgares occisis principibus suis, Zeletin ducem faciunt, qui gravi bello à Constantino victus, à suis occiditur, ac Paganus ei sufficitur.

Anno domini
765
Iterum stellae de coelo cadere visae. Secuta est siccitas magna. Constantinus Bulgares classe invadens, naufragium passus est, in quo multa hominum millia amisit. Turci iterum egressi cum Arabibus bellaverunt.

Anno domini
776
cavaliers
Anno Constantini 35 Saxonibus Heresburch Castrum obsidentibus, gloria Dei super ecclesiam apparuit omnibus, duobus scilicet scutis, sanguineo colore flammantibus, quosdam motus ut in bello per aëra, dantibus. Et statim Carolus rex in Saxoniam veniens, munitiones irrupit. Victoria de Longobardis adepta, totaque Italia subjugata est. Papa ei jus eligendi pontificem, et ordinandi Apostolicam sedem, et dignitatem Patriarchatus concessit. Eodem anno Constantinus contra Bulgares movens exercitum, miserabili morte ac ejulatu interiit.

335

Anno domini
778
armees
Eodem tempore dum in Hispania à Gallis tristi eventu est bellatum pridie Calendas Februarii decima septima luna, sol circa meridiem defecit quum triduo ante luna idem passa esset. Acies eadem nocte apparuere visa est, et Mercurii stella 16 Calendas Aprilis in medio sole velut macula quaedam nigra. Subegerat Carolus Magnus Francorum rex oraculo, ut ille ait, monitus, multo maximam Hispaniae partem, quo bello Pampilonia est capra, Osca, Lucema, et aliae urbes opibus insignes, magis divina quam humana ope, ut Turpinus significare: videtur. Mox Sarracenis ex Aphrica Aigolandi ductu, eam sibi terram vindicantibus, iterum à Carolo provincia repetita est, ad Baionamque Vasconiae urbem, aliquoties est ex provocatione, ac per partes dimicatum varioque eventu: postremo, totis utrinque viribus in aciem descensum, caesaque praelio quadraginta hominum millia Christiani nominis; et in his Milonem Anglerium Rolandi Patrem.

Anno domini
782
sepulture
Pluit sanguine, qui etiam e terra fluxisse tradit. Aliaquoque multa prodigia narrata sunt. Hac tempestate Constantinopoli, vel ut alii scribunt, in longis Thraciae muris quidam homo fodiens, invenit arcam lapideam, quam cum expurgasset et revelasset reperit virum jacentem, et conglutinatas arcae literas, continentes haec: CHRISTUS NASCETUR EX VIRGINE MARIA, ET CREDO IN EUM, SUB CONSTANTINO ET EIRENE IMPERARORIBUS: O SOL ITERUM ME VIDEBIS.

336

Eodem autem anno quo haec inventa sunt Eirene cum filio Constantino ad annos decem regnare coepit: Saxones rebellavere, à Carolo magno Francorum rege victi,qui seditiosos usque ad quatuor millia quingentos ei tradiderunt obsidesque tribuerunt:

Anno domini
784
Eclipsis solis facta est 15 Calendas Octobris hora 2, et cruces in vestibus apparuerunt.

eclipse4     pluie croix

Carolus Magnus per Alemanniam ad fines Baioariae rebellantes cum maximo exercitu persequitur. Carolus venit in Franciam cui et Baioaria subjecta est.

Anno domini
787
In agrum Fusingensium aëre sereno et tranquillo, diversi generis ligna de coelo ruisse, literis proditum est. Moses Ammiras moritur, post quem Aron frater ejus Sarracenis imperat. Carolus Franciae rex Romam veniens, contra Heregisium Beneventi ducem, bellum suscipit. Bellum inter Francos ac Avares ortum.

Anno domini
791
Tyberis maxima Romae et insolita facta est inundatio, in qua fluvialis aqua in torrentis speciem, per Flamminiam portam (quae nunc Populi dicit) cum magna hominum et rerum strage, late longeque expatiata est, magna pars urbis enavigata cymbis fluvialibus, quibus pontificis jussu cibaria sub ministrata sunt pauperibus nequeuntibus in apertum exire, omnique alioqui ministerio carentibus. Tecta urbis et armenta, in praeceps acta. Obfuit Cataclysmus ille non tantum in praesens, sed causa etiam fuit, ut sequenti anno sit Romae frumenti inopia laboratum.

337

inond1
Consolatus est civitatem ejus modi clade Hadrianus pontifex, multa multis dedit, ut calamitas illa minus sentiretur, muros et turres urbis aquarum vi dirutas refecit. Hoc anno etiam terraemotus in Februario Constantinopolim quatit. Et Eirene filium imperio privat, et sola regnat. Bellum Hunnicum inchoatum est quod octo ferè annis duravit. Arabes Cyprum invadunt.

Anno domini
797
Eo anno quo Hyrene imperatrix erepto sibi imperio, foemineo dolore abusa, Constantinum filium suum oculis ac imperio privavit. atque Carolus rex Saxones gravi praelio vicit:

eclipse6     seisme5

Sol obtenebratus est per dies 17. Terraemotus in Creta et Sicilia. Item alius Constantinopoli valde horribilis. Mox Constantinus moritur, ac in Hispania Barcinona Sarracenis reddita, à Caroli militibus obsessa est.

Anno domini
800
Dum Spoleti versatur Carolus magnus imperator, pridie Calendas Maii, hora noctis secunda terra graviter tremuit, tectum divi Petri Romae corruit, in Italia, Germania, Gallia, circa Rhenum urbes pleraque et villae afflictae sunt.

338

seisme
Ob Hiberni temporis clementiam subsequuta est pestilentia. Circa haec tempora imperium ab oriente in occidentem translatum. Gerardus dux Bavariae in Pannonia Avaribus congressus, perimitur. Baleares infulae Francorum auxilio à Sarracenis defenduntur.

Anno domini
800
Anno Hyerenae imperatricis tertio in mense Julio contra naturam aspera, et gelu concreta bis fuit pruina, sed nihil fructibus nocuit : et eodem anno qui ab Imperatore Constantinopolitano desciverant, tunc in gratiam redierunt : et Pipinus rex Italiae ordinatus est.

Anno domini
802
Anno 2 Caroli magni imperatoris, apud Spoletum pridie Calendas Maii, hora noctis secunda terraemotus maximus factus est, qui totam concussit Italiam, quo motu tectum basilicae beati Pauli Apostoli, magna ex parte cum suis trabibus decidit.

thebes

339

Et in quibusdam locis, urbes et montes corruerunt. Eodem anno quaedam etiam loca in Germania circa Rhenum, et in Gallia contremuerunt. Et statim ingens pestis, per idas regiones secuta est. Carolus Saxones trans Albim in Franciam transtulit, ex quibus Brabantini et Flammingi prognati sunt.

eclipse3     eclipse

Anno domini
803
armees
Anno 3. Caroli magni imperatoris, luna ter obscurata est, et sol semel, aciesque mirae magnitudinis in aëre visae sunt. Nicephorus fraude imperium occidentale occupat, pulsa in monasterium Eirene. Abotriti Saxonum terram trans Albim à Carolo habitandam accipiunt. In Italia civitates Ostona et Luceria contra Carolum sentientes, in deditionem acceptae2

Anno domini
805
Eclipsis solis facta est 3 Idus Februarii hora 6. Orta est magna inter Godafridum Normanorum regem et Carolum Magnum simultas. Egino episcopus Constanciensis mortuus eft. Saxones perpetuo rebellantes, perpetuo hoc tempore victi ac Romanam religionem accipere coacti sunt. Carolus imperatoris Caroli filius, Bethemanos sibi rebellantes, devicit, Lethone eorum duce perempto.

340

Anno domini
808
armees
Anno Caroli imperatoris octavo, pridie Calendas Februarii, luna 17 facta est Eclipsis solis, in medio die, utroque sydere in 25 parte Aquarii. Item 4 Calendas fuit Eclipsis lunae, et apparuerunt acies in eadem nocte mirae magnitudinis, et sol stetit in 12 parte piscium, et luna in 11 parte virginis. Nam et stella Mercurii 16 Calendas Aprilis visa est in sole quasi parva macula nigra tamen, paululum superius medio centro ejusdem syderis. Sed quoniam primum intravit, vel exiit nubibus impedientibus, annotari non potuit. Item 11 Calendas Septembris lunae fuit Eclipsis hora noctis 3 sole in 5 parte virginis existente: et luna in 5 parte piscium. Sicque ab anni superioris Septembri, usque ad Septembrem sequentis anni luna ter obscurata est, et sol semel.

eclipse5     eclipse

341

eclipse6
Nicephorus imperator orientis rapta Theophania ac à marito divulsa, eam Stauratio filio jungit, in cujus nuptiis ipse sceleratus duas honestas virgines corrupit: In Britannia Eardulphus rex Nordanimbrorum, patria ac regno pellitur. Gothricus Danus, Abrotritos domuit.

Anno domini
810
Eclipsis solis facta est 7 Idus Junias hora 2. Item eodem anno Eclipsis solis pridie Calendas Decembris hora 3. Pipinus Caroli Magni filius obiit. Carolus rex Caroli filius obiit, et Hatto episcopus ab imperatore Costantinopolim mittitur. Bulgares ad Strimonium fluvium Romanos vincunt, Sardicam capiunt. Nicephorus imperator à Bulgaribus victus interiit.

locustes     eclipse

Anno domini
811
Locustae gregatim ex Africa volantes Italiam infestarunt. Hemingus rex Danorum moritur, post quem duo inter se de regno contendentes, bello colliduntur, in quo ad undecim millia Danorum interfecta sunt.

Anno domini
813
Eclipsis solis in duodecima parte Tauri quarto Maii die facta.

342

eclipse
Mahammad Ammiras fratri suo Habdale congreditur, à quo fuperatus eum sibi coregnare invitus patitur, et hoc bello regnum Sarracenorum per aliquot annos discinditur. Michael imperator à Bulgaribus victus imperio se abdicat, ac monasticam vitam sibi eligit. Leo autem ad imperium in ejus locum ascitus est, qui in oriente regnavit annis octo.

Anno domini
814
Carolo Magno invictissimo Romanorum imperatori, imminente mortis articulo, sol obscuratus est, ac luna pallorem recepit, factus terraemotus maximus, paulo autem ante mortem visus est cometa horrendus, ac alia dira prodigia multa conspecta atque audita sunt in terris. Eodem praeterea anno bellum cruentum inter filios Gotrici regis Daniae ortum est. Et pons Rheni apud Moguntiam quem imperator per decem integros annos mirifico opere ex ligno construxerat, fortuito igni tribus horis absumptus est.

eclipse3     seisme2

343

seisme     comete4

Anno domini
820
Hoc anno juges pluviae corrupuere fruges, prohibuereque eas maturescere, ipsae in arvis computrivere. Illuvies aquarum in autumno sementem fieri inhibuit, atrox pestilentia hominum, boumque subsequitur. Cloamir rex Abroditarum et Lupus rex Vasconum damnati capitis, ab imperatore Ludouico in exilium missi sunt: et in diuersis regionibus dira fame maxime laboratum.

Anno domini
822
herbe_soulevee
Hic annus, prodigiis portentisque nobilitatus est. apud Turingos cespes sesquipedalis, subito in aëra sublatus, ab eo loco spacio pedum quinque et viginti integer reperitur. In confinio Saxoniae et Misniae terra intumuit in modum aggeris, surrexitque juxta lacum Aonseum, quasi vallum tribus millibus passuum in longitudinem. Hyems solito longior fuit. Altissima Galliae et Germaniae flumina Danubius, Rhenus, Albis, Sequana gelu constitere acutissimo, per glaciem quasi in continenti trecentis amplius diebus, plaustra ultro citroque, et vehicula comearunt. Lotharius à patre rex in Italiam mittitur ad res componendas.

344

Anno domini
823
Insolita prodigia terruere mentes mortalium. Apud aquas Graneas Palatinae aedes contremuerunt. In Frisazio pago Saxoniae, tres et viginti vici fulmine afflati conflagrarunt. Fulgura tranquillo aëre serenoque delapsa, praeter solitum, domus de coelo tactae, homines ac pecora extincta sunt. Lapidibus grandinavit , circa soltitium aestuale in Burgundia crusta glaciei longitudine pedum quindedecim, latitudine septem, altitudine binum de coelo ruit sequuta est dira lues.

seisme     comete4

puella
Tulliensi in territorio, villa Commerciaco puella duodenis post sacram communionem in pascha a sacerdote susceptam, primum per decem menses pane, deinde omni cibo et potu per triennium abstinuit, et post ad communem hominum vitam rediit.

345

Lotharius à Paschali pontifice Augustus coronatur. Francofordiae comitia celebrantur quibus Ludovicus Francorum, Milegast et Celeadrogus Vuilzorum reges etiam interfuere

Anno domini
823
seisme
Pascalis Romanae ecclesiae pontifex 96 cum sederet, terraemotus ultimo ejus anno magnus factus est, multae villae et domus coelesti igne crematae, homines et animalia ictu fulminum exanimata, fruges grandine vastate, cum ipsa quoque grandine veri lapides immensi ponderis, ceciderunt: et haec prodigia maxima hominum pestis subsequuta est.

tempete     pluie_pierres2

Popielus Poloniae rex vita et moribus infamis, cum saepenumero optaret in vita, ut à muribus devoraretur, demum illum convivia celebrantem, mero madentem, sertis coronatum, unguentis delibutum, crapula et luxu resolutum, invaserunt mures de cadaveribus patruorum, quos ipse et uxor ejus regina veneno interfecerant.

346

popiel1

popiel2
Ingenti enim magnitudine egressi mures, in convivantem tyrannum et confortem ejus, et filios, rabidis morsibus insiluere, militum caterva nequaquam abigente, quoniam humano suffragio fatigato, mures infatigati perseverabant die noctuque. Extruuntur ardentes foci et in medio eorum locantur Popielus , conjunx et filii : illuc autem et mures per flammas transeuntes parricidam rodere non cessabant. Ad aliud tandem elementum ventum est. In navibus abducitur occisor patruorum Popielus cum suis in stagni altitudinem, mures tamen incessanter secuti abductos et naves rodebant, in tantum, ut aqua perforatis rimis ingressa submersionem minaretur , ideo nautae timentes praefocationem ab aquis, deduxerunt navem in littus, unde alia caterva murium occurrens juncta prioribus acrius infestabat, His visis defensores divinam ultionem cognoscentes, omnes fugerunt. Popielus autem protectoribus nudatus recepit se in turrim altiorem in Crusuicza, ubi mures rapido cursu ascendentes consumpserunt, et voraverunt duos filios, uxorem et facinorosum Popielum. Ecce non est potestas, aut consilium contra Dominum, minuta animalia, et imbelles mures Popielum miserabiliter consumpserunt, quemadmodum pediculi, vermes, minutiores muribus Arnolphum imperatorem, pulpa, carnibus, et visceribus exesis, medicis nec quicquam proficientibus ad internitionem usque perduxerunt, solis cartilaginibus et ossibus relictis.

347

Anno domini
824
pluie_pierres
In Gallia ante solstitium æstiuale aere in tempestatem repente converso, ingens fragmentum glaciei cum grandine cecidit, cujus longitudo pedes quindecim, latitudo sex, grossitudo duos pedes habebat. Haraldus Juntiae rex, dum Regnerus bello externo occupatur, Regnerus Haraldum regno pellit, qui ad Ludouicum imperatorem fugiens, cum suis baptizatus est.

Anno domini
825
In Galliam mirae magnitudinis decidens grando, pecora multa et nonnullos homines interemit. Anno sequenti Eugenius secundus ejus nominis Pontifex Maximus obiit, qui cum diebus 40 ecclesiae Romae praefuisset tantum, ipse quoque moritur, in cujus locum sufficitur Gregorius quartus.

pluie_pierres2     manne

Anno domini
828
In Vasconia annona de coelo pluit, frumento similis, sed grana breviora habuit. Alibi immensi acervi frumentorum, et omnis generis granorum reperti in campis, quae si pecus gustarat, è vestigio peribat, farina inde facta, sub manibus evanescebat.

348

Noctibus auditae sunt voces mugentium et lascivientium, confusi strepitus, circum superiorem fossam. Accedebant continui imbres , in loco alioqui palustri. Ideo quicquid terrae interdiu egerebatur, nocte humo relabente subsidebat. Italicus Ludovici imperatoris exercitus classe in Aphricam transvectus: conserto praelio, magnam Afrorum multitudinem extinxit.

Anno domini
829
Terraemotus Aquisgranum concussit. Quo anno quidam conspirationem filiorum imperatoris et optimatum contra patrem ortam tradunt.Sarraceni Aphriçà in Italiam trajicientes Vaticanum Romae diripiunt.

Anno domini
833
Anno Ludovici imperatoris 19 sol et luna per Eclipsin deficiunt, et eodem anno Ludovicus imperator a suis desertus ac proditus, atque in potestatem filiorum redactus est

eclipse5     eclipse6

Unde episcoporum indicio arma deposuit, et ad agendam poenitentiam monasterio inclusus est. Sed anno sequenti relaxatus, arma et imperium accipiens, filium Lotharium in Italiam redire coegit.

Anno domini
837
In Turingis Galliae, arbor pedum quadragenum altitudine, crassitudine bis septenum, sua sponte in diversum locum transiit. In Saxonia aliquot millibus passuum terra in speciem aggeris intumuit, terra horrende mota est, quo tremore villae et aggrestia aedificia coelesti igne deflagrarunt. Lapides grandine mixti, e coelo lapsi creduntur. Ad postremum annum, qui hanc Italicam cladem praecessit, in Gallia ante solstitium aestivum, portentosa grando repentem e coelo dejecta est, in qua frustrum glacie concretum, duodecimum longitudine pedum est repertum, latitudine senum, binum altitudine.

349

seisme     pluie_pierres2

Sed haec rerum portenta, non tam Mauranam cladem portendisse arbitrari sunt quidam, quam impium Lotharii facinus, qui Ludouicum patrem fraude captum hostiliter vinxit, nec aliam sceleri praetexit causam, quam quod Carolus, cui postea Calvo fuit cognomen, sibi ab eo in honore praeferretur.

Anno domini
838
Ludovico imperatore regnante cometes in signo Librae apparuit. Normanni Vualachiam insulam vastant et tributum exigunt.

comete3     comete7

Anno domini
839
Anno Ludovici imperatoris 25 cometes in signo arietis apparuit. et per aliquot dies plurimi instar stellarum igniculi per coelum discurrere visi sunt.

350

Et eodem anno Ludovicus imperator Lothario filio sub fide ad se venienti reconciliatus est, qui dignitatem imperii et regni coronam à parente accepit.

Anno domini
840
comete3
Eclipsis solis facta est quarto nonas Maias hora 9 et eodem anno Ludovicus imperator obiit. Undecimo Calendas Junii bellum inter fratres de participatione regni exarsit. Drusco Pictorum rex à Knedo victus, captus, atque occisus est , Pictorumque regnum ad Scotas translatum.

Anno domini
841
eclipse5
Apud Vurtzburgum caput antiquae Franciae vicies terra tremuit, grandine, turbine, insolita coeli intemperie, homines, pecudes, agri afflicti sunt. Templum divi Kiliani nonis junii defunctae lucis salutationibus horam nonam nunciantibus atque perstrepentibus sacerdotibus, subito fulmine afflatum est, ignisque laquearia lambens, et sensim invalescens, senestram plerisque evadendi aperuit, sacerdotes tamen quidam veste illaesa extincti sunt. Cæterum ædes, vix servatis ablatisque sacris, igni concremata est. Muros deinde sexto Idus ejusdem mensis ventus evertit, et solo aequavit. Lotharius Ludovici filius, cum in Romanorum imperatorem ascitus esset, à fratribus ad imperium etiam aspirantibus,debellatus est.

351

Anno domini
842
comete2
Anno Lotharii imperatoris secundo, cometes in signo aquarii apparuit, et eodem anno tribus fratribus de perditione regni dissentientibus, conseritur pugna in pago Antisiodorensi apud villam Fontanedum, ubi tanta caedes utrinque facta est, ut nulla aetas meminerit tantam stragem hominum fuisse factam in gente Francorum, ita enim eorum vires cum temporis attenuatae sunt, ut suos terminos, ab extraneis tueri coacti sint.

Anno domini
851
Ferunt hoc tempore in civitate Paderburnensi visos circulos ad solem duos, quorum interior ecclesiae magnitudinem, exterior urbis complexus fuerit latitudinem.

halo2     incendie

Vix dum evanuerant, exortum est incendium , et urbs pene tota cum ecclesia miserabiliter conflagravit, versaque est dies meridiana in noctem. Normanni Flandriam vastarunt, et multa alia loca. Fames tam valida Germaniam attrivit, ut parentes proprios filios ad sedandum stomachum devoraverunt.

352

Anno domini
854
siamois4
Circa finem imperii Lotharii Caesaris , qui fuit Saxoniae dux, quaedam mulier edidit partum monstrosum, specie videlicet hominis ac canis integerrime corporibus conjunctis , dorso connexis ac dorsis spina solidissime conglutinatis. Mox secuta est mors imperatoris.

seisme2     pluie_armes

Anno domini
855
Anno Lotharii imperatoris 15. Terraemotus ingens factus. Aëris insolita facta commotio. Turbines, grandines, tempestates, fulmina multa in diversis regionibus magno omnium incommodo, coelitus immissa sunt: Quidam etiam homines igne coelesti consumpti, vestibus tamen illaesis. Et hoc anno imperator partito inter filios regno mundo renunciavit, ac monachus factus est. Ludouicus autem filius ejus olim à Sergio papa in regem unctus imperare coepit.

Apud Treuiros in aede sacra et sella Episcopiater canis visus, subito nusquam comparuit. Mogunciaci calendis Januarii fuit magnus terraemotus qui Sancti Urbani templum ac urbis muros diversis in locis prostravit.

353

Anno domini
857
flamme
Anno Ludovici Romanorum imperatoris secundo , Coloniae 17 Calendas Octobris, orta tempestate populo in Basilicam Sancti Petri confugiente, subito fulmen instar ignei Draconis Basilicam scidit, ac penetravit, ac tres homines divisis quidem locis, sed uno ictu consumpsit. Et alios etiam sex eodem impetu semivivos reliquit.

Anno domini
858
démon
Hoc anno Daemonium Moguntiacam civitatem per triennum misere afflixit: desertor ac perfuga spiritus multa miracula edidit, circulatorias praestigias lusit, incolas infestavit. Primo umbra ferialis, a nemine quidem conspecta, lapides in homines jactare, pulsare fores coepit. Mox sub humana specie pestilens ac nequissimus ille genius delitescens, responsa reddidit, furta prodidit, criminatus quoscumque nota infamae aspersit, discordias, simultates excitavit. Paulatim horrea, casa omnes succendit atque exulsit, sed uni molestior accidit, perpetuo ejus lateri quocumque diverteret haerens, atque domum comburens. Et ut viciniam uniuersam in necem innocentis concitaret, ob scelera illius hunc locum infamem ac devotum esse pravus mendaciorum faber jactabat, Coactus est homo sub dio manere, ab omnibus enim quasi lemuribus nocturnis sacer tecto arcebatur.

354

Atque ut ille confinibus satisfaceret, candens ferrum manibus portavit, ac cum non violaretur insontem se comprobavit, nihilominus tamen in agris frumenta ejus in acervos compositos, idem lar contaminatus ac perditus combussit, et cum odiosus indies magis atque magis esse pergeret, coacti pagani rem ad pontificem Moguntinum deferunt. Sacerdotes missi, agros, villas, sacris ac comprecationibus solennibus, lustrali aqua, saleque lustrico expiant atque conlustrant. Prava ac conturbata mens primo quidem retinebatur, ac lapidibus quosdam vulneravit, verum divinis carminibus incantatus, efficacibusque supplicamentis adjuratus tandem conticuit, nec usquam gentium apparuit, ubi discesserunt Mystae, spiritus alter atque pestilens rursus adest interim dum illi inquit, calvastri sacrificuli, nescio quid immurmurarent, sub lineo amiculo sacerdotis (nominatim hunce notabat) qui meo suasu filiam hospitis sui, superiore nocte compressit, delitui, atque hisce relatis ingenti edito ejulatu, umbra ferialis ex illis migravit sedibus, loca rite lustrata reliquit, tenuesque evanuit in auras.
Note: tout ce passage sort des Annales Boiorum, livre VII, de Jean Aventin, publié après sa mort en 1554.
Eo anno Franci Ludovicum Germaniae regem ob crudelitatem Caroli, in Gallias evocant, qui victus a Carolo cum magna ignominia ad sua recessit.

Anno domini
864
pluie_sang2
Hyems praeter solitum longam acutaque fuit. Nive sanguinea pluit. Sinus Adriatici maris, ubi Veniciae conditae sunt congelavit, a continenti in urbem vehiculis, equis, plaustris onustris mercibus, ultro citroque comeavit mercator. Hoc anno Lotharius in adulterium lapsus à pontifice misere torquetur.

Anno domini
868
Terraemotus ingens factus est, et visus cometa. Lotharius rex frater Ludovici imperatoris obiit et Carolus Galliarum rex regnum ejus invasit. Michael imperator Graecorum mente captus amicos occidit.

355

seisme2     omete4

Anno domini
870
Hac tempestate grandines, fulgetra, crebriores solitò territarunt mortales: fruges, homines, pecudes afflixerunt. templum divi Petri Vangionum de coelo tactum conflagravit. Parietes solo aequati sunt. Tertio nonas Decembris hora prima terra intremuit. Mogunciacum eversum est.

pluie_pierres2     seisme

Lotharius Francorum rex Romam ad Hadrianum pontificem dum properat, ut se reconciliaret ei, ad sacram communionern cum suis post confessionem fucatam admissus est. Verum eodem anno omnes qui Eucharistiam cum eo temere ac fallaci animo acceperunt, misere perierunt, ac ipse etiam Lotharius in redeundo Placentiae defunctus est.

356

Anno domini
871
locustes
Nubes in aëre quarto Idus Augusti velut exercitus vibratis invicem igneis spiculis concurrerunt.
Locustae per Galliam fere universam segetes, et arbusta depascentes, eos populos in miseram famem deduxerunt. Ab exercitu Ludovici Germanici vario eventu contra Sclavos bella geruntur.

Anno domini
874
Anno Ludovici imperatoris decimo nono, in Italia Brixiae tribus diebus et tribus noctibus sanguis de coelo pluisse dicitur.

pluie_sang2     sauterelles

Locustae iterum Galliam depopulantur innumerabiles caeteris locustis majores saeva alarum tegmina, sex pedes, duos dentes lapide duriores habentes, ut castrorum acies turmatim volantes, duces cum paucis itinere unius diei praemittentes ad Meter, da loca venturae multitudini, circa horam nonam ad locum praevisum venientes, ibique solis ortum expectantes, per spacium unius diei aërem velabant ipsum solis radium obnebulantes, omnia viridia in herbis et arboribus vastabant, spacium diurni itineris, 4 aut 5 milliaribus extendentes:

357

Hoc miserabili spectaculo usque ad mare Britannicum pervenientes, tandem flatu ventorum in profundum maris demersae sunt, sed aestu Oceani ad littus rejectae putredine sua, aëre corrupto multos perire fecerunt. Secuta fames valida multos consumpsit inedia, ut penè tertia pars hominum consumpta sit in Gallia. Anno sequenti hyems solito asperior fuit, et prolixior nix et gelu à Calendas Novembris usque ad vernale aequinoctium.
Sic in Germania prima hoc anno aestate grandiores solito locustae pollicem viri implentes, ab oriente externa pabula quaesiturae, occiduum solem versus tanto stridore pennarum pervolarunt, ut aliae alites crederentur, solemque per quinque millia passuum obumbrarent, sollicitae spectantibus populis, ne suas operirent terras, dira messes contegebant nube, multa contactu adurentes, omnia morsu erodentes, cortices quoque arborum atque fores tectorum, centum quinquaginta jugera uno die depastas fuisse memoriae proditur, viginti millibus passuum, uno die per aera instructa acie, compositisque ordinibus ferebantur, terrae incumbentes castra faciebant, duces cum paucis itinere unius diei praecedebant agmen, quasi loca oportuna castris capturi. Eadem hora qua ante cursores pridie venerant, universae copiae postridie aderant, ante ortum solis a loco cui insederant, non movebantur, orto sole demum per cohortes suas proficiscebantur. Varro author est, à locuftis in Aphrica pulsam esse civitatem. Illud quoque traditur à gravissimis scriptoribus, etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum profectione, populus Germaniae inopiae metu ad divina remedia confugere coactus est. Hoc ipso anno dira fames per universam Germaniam, Italiamque supra modum saevit. Normanni a regno Ludovici Germanorum regis tributum exigentes, ab exercitu ejus gravissime caesi ac victi sunt.

Anno domini
876
Cometes solito rutilantior apparuit, et subita nimiaque aquarum inundatio facta est in multis locis. Saeva admodum lues hoc anno plerosque mortalium extinxit, vix tertia pars superstes evasit diram pestem. Aschoprunnam vicum in pago Nitensi subita imbrium inundatio. quinto nonas Julii intempesta nocte obruit pecudes, jumenta, homines octo et octoginta in cubilibus, mares, foeminas, pueros, puellas extinxit, casas, horrea, conditoria, templa, arbores radicitus evertit, adeo ut ne vestigium quidem illius apparuerit, cadavera mortuorum tellure pluviali humore soluta, alio delata, in finibus alterius pagi inventa sunt.

358

comete3

Anno domini
878
Hoc anno dira lues in boves saeviit, maxime circa Rhenum, ubi in Vangionum agro, haud procul ab Ingelheim in Vualsheim pago canes villatici omnes cadavera laniatum, ut fit, convenerunt, deinde uno die una simul cohorte, nemo scit, quonam gentium ex hisce finibus migrarunt, nec vivi nec mortui, cujusque vestigium postea inventum. Carolus Calvus Mantuae correptus morbo, accepto veneno à medico suo Sedechia Judaeo, moritur. Filius autem ejus Ludouicus cognomento Balbus secundus regnavit.

Anno domini
880
soleil2
Sol hora diei nona obscuratus est, adeo ut stellae in coelo apparerent. Ludovicus Francorum rex eodem anno obiit qui Balbus cognominatus est, relicta gravida uxore, unde in regno Franciae gravissimae dissensiones ortae sunt. In Sylva Franciae Carbonaria, plus quam novem millia Normanorum caesa.

359

Anno domini
882
Tertio Calendas Januarii Mogunciaci terra intremuit, postea 15 Calendas Februarii hujus anni, sydus crinitum visum est.

thebes

Mox Normanni adjunctis sibi Danis, totam Franciam fere miseris caedibus replent.

comete5     comete2

Anno domini
905
Mense Maio cometa apparuit. Mox Hungarii in Germaniam saepe incursiones fecerunt, eamque vastarunt. Hic cometa, ut multi judicabant, significavit privationem oculorum Ludouici regis Longobardorum filii Bosonis, quae mox sequuta est. Berengarius enim imperator Italicus, eum Veronae oculis privavit.

360

Anno domini
912
torche2
Igneae faces in coelo, et stellae micantes discurrentesque praeter consuetudinem visae sunt. Unde non ita multo post Ungari Italiam cum exercitu ingressi multas vicissim intulere accepereque clades. Cometaque solito rutilantior apparuit. Et sequuta est nimia inundatio aquarum praecipue in Saxonia.

Anno domini
918
Hatto Maguntinus episcopus cujus dolo olim Adelbertus perierat,cum instinctu Conradi imperatoris, Henricum Saxonum ducem interficere conaretur, post triduum frustratus fulminis ictu interiit.

Anno domini
928
Hyems insolitae non tantum, sed plane stupendae frigiditatis fuit. Rodolphus dux Burgundiae obiit relictis tribus filiis. Leo sextus ejus nominis, in Pontificem Romanum eligebatur, qui sedit in suo pontificatu tantum menses 7 dies 15

Anno domini
930
armees
Decimo sexto Calendas Martiae mane circa gallorum cantum, usque ad illucescentem diem, conspectae sunt per totam coeli faciem, acies sanguineae, in quadam Galliae regione. Sequenti autem mense Hunni Franciam, Burgundiarn et Aquitaniam populari crudeliter coeperunt.

Anno domini
935
Inter initia pontificatus Joannis undecimi, fons sanguinis Genuae ubertim fluxit. Quod prodigium portendit nimirum foedam illam calamitatem, quae brevi post sequuta est.

361

fontaine
Enim vero Sarraceni ingenti classe ex Aphrica profecti, Italiam, ut si quando antea, tumultuosissime invadunt. Genuam gravi obsidione pressam vi capiunt, propugnatores primo ingressu trucidant, multos mortales ex templis, et latebris extractos, saevitia jugulant: puellas, matronas, et mares impuberes navibus impositos in Aphricam deportarunt. Sunt qui scribant omnes virilis sexus post in patriam reductos, sed quo casu non expediunt. Hungari per idem tempus in Marsis, ut Platina scribit, primo Italica praeda exuti sunt, inde ad unum occidione occisi.

Anno domini
937
eclipse
Leone Romanae ecclesiae 127 pontifice sedente, hominis cujusdam sinistra manus ferro amputata, post annum pene ad integrum ei dormienti restituta est, cui pro signo miraculi quasi sanguinea linea loco conjunctionis notabatur. Sol sereno coelo obscuratus est, per fenestras vero domorum radios quasi sanguineos emittebat. Henricus rex eodem anno moritur, post quem Ottho filius imperavit.

Anno domini
940
Sol iterum per aliquot dies veluti sanguinem emanans apparuit, et statim repentinae plurimorum hominum infirmitates, inaudita morborum genera, subsecutae sunt. Berengarius quartus cum Alberto filio suo in Italia týrannidem invadit.

362

Anno domini
941
comete2
Cometae quatuordecim noctes apparuerunt circa Constantiam Germaniae superioris urbem, et pestis animalium mox sequuta est. Hungarorum cum Baioariis bellum exortum, in quo Hungari devicti sunt. Leo septimus pontifex obiit, cui Stephanus 8 successit. Hugo Italiae rex, Romani imperatoris auxilio, Sarracenos vicit, et classem eorum exussit. Ottho rex Brisacum obsedit , Alsatiamque devastavit.

Anno domini
944
Terraemotus ingens factus est 16 Calendas Maias. Ottho Magnus Galliam intravit et mox Bertolphus Baioariorum dux obiit. Abdaram Sarracenorum in Hispania rex, a Ramiro bello superatus est.

seisme5     comete3

In Italia Cometa mirae magnitudinis adparuit, portendens famem quae sequuta est.

Anno domini
956
In Italia etiam lapis mirae magnitudinis tonitru et tempestate turbulenta de coelo jactus, ingens miraculum videntibus praebuit. Anno eodem plerisque in locis valida tempestate templa concussa sunt: utriusque ordinis sacerdotes ictu fulminum interierunt, et plurima horrenda dictu portenta monstrata sunt.

363

Anno domini
963
chute_de_pierre
Cum maximi essent in Italia motus, propter diverfas pontificum electiones. Multa et terrifica tum temporis in tantis Ecclesiae Romanae turbis prodigia facta sunt. Et in his iterum lapis ingens ex coelo cecidit, saeviente imbrium copia, et signum cruentae crucis in multorum vestibus ex improviso apparuit, quae rerum ostenta insignem aliquam clero calamitatem portendere interpretabantur. Joannes omnium Pontificum qui ad id tempus fuerant, flagitiosissimus, anno sui pontificatus nono periit, alii quatuor annos et 10 menses attribuunt. Benedictus qui in ejus fuerat locum surrogatus, brevi Apostolica est sede ejectus. Ottho Romanis iratus, ne legatis quidem auditis, qui ex urbe missi fuerant ad veniam implorandam, omnia circa urbem hostiliter est populari adortus, quo terrore subacta civitas Leonem restituit, estque ab Othone juramento adacta, ne quid postea mutaret eorum, quae imperator in re pontificia constituisset. Benedictus sexto mense quam sedere coeperat, est in ordinem reductus, quem Otho postea secum in Germaniam abduxit, ne Romae relictus novi alicujus esset motus causa. Leo sui nominis octavus, qui Otthone autore fuerat pontifex creatus et à Joannis duodecimi factione ejectus, ejusdem Othonis imperio restitutus, obiit anno primo sui pontificatus, in quo illud fuit insigne, quod in eo restituendo jus creandi pontificis, à populo et à clero ad imperatorem transiit

Anno domini
968
Terraemotus factus est et cometa apparuit. Sequenti anno Lotharius rex frater Ludovici obiit, et Carolus Galliæ rex regnum ejus invasit.

364

thebes

Anno domini
969
pluie croix
Cruces in vestimentis apparuerunt quaedam ut lepra sorduerunt.

tour_des_rats
Sub hoc anno magna in terris fames fuit. Videns autem Hatto cognomento Bonosus Moguntinensis episcopus , qui antea abbas Fuldensis fuerat, pauperes magna premi fame, congregavit in horreo plurimos, et concremavit eos: dicebat enim ipsos non multum differre à muribus, qui frumentum comedunt, ad nihil utiles. At Deus tantam tyrannidem inultam non dimisit. Praecepit namque muribus, ut catervatim illum invaderent, et die noctuque affligerent, atque vivum devorare festinarent. At ille fugiens ad turrim quandam, quae in medio Rheni consistebat (vocata haec est murium turris, à tali eventu hoc sortita vocabulum ) putans se turum fore in medio Rheni à morsibus murium, quod tamen ei minime profuit.

365

Nam venerunt mures innumeri, per Rhenum natantes , exaequuturi judicium Dei justum, quod miser agnoscens, tandem inter mures interiit. Scribunt quidam quod mures nomen quoque ejus delentes à parietibus, et tapetibus abraserint. Quo anno hoc factum sit dissentiunt autores. Verum nos ex Fuldensis monasterii ac Moguntinensium Archiepiscoporum annalibus deprehendimus id contigisse dum praefuisset Moguntinae sedi post Gulielmum Saxoniae ducem mense undecimo anno à restituta nobis per Christum salute 969 quo murium infestatione occubuit, et in templo Sancti Albani sepultus est.

Anno domini
969
Solis Eclipsis 11 Calendas Decembris facta est et anno proximo, signum quoddam ignei coloris in coelo apparuit. Graeci in Calabria ab Otthone victi ac tributarii facti sunt. Ottho junior Sarracenos Italia expulit.

eclipse     comete3

Anno domini
975
Anno Otthonis 2 imperatoris secundo gelu magnum fuit a Calendas Novembris usque ad aequinoctium vernale. Tunc visus est cometes, apud vicum Rhegium, qui vocatur Calva, et eodem anno Edgarus rex diem suum obiit.

Anno domini
979
Anno Friderici imperatoris ejus nominis secundi, sexto, ignaea acies in coelo visae sunt per totam noctem 5 Calendas Novembris. Mox igitur imperator Apuliam et Calabriam Italiae provincias ad jus regni Graecorun appendentes ad imperium Romanum conatus est transferre, maxime propter affinitatem quam per uxorem suarn Theophaniam cum imperatore Graecorum habebat.

366

cavaliers

Anno domini
982
Graeci infensi Otthoni quod eorurn provincias invasisset, conducto sibi Sarracenorum auxilio , imperatori in Calabria bello congrediuntur, in quo bello omnes fere Romanorum copiae usque ad internitionem quasi deletae sunt. Imperator natando evadere cupiens, à nautis captus est ignotus, et ab amico Sclavone liberatus est.

comete4     seisme

Anno domini
983
Cometes hoc tempore apparet, quem fames, pestis, ac terraemotus subsequitur, quo terraemotu Beneventum et Capua concussae sunt. Ottho imperator taedio et angore animi deficiens Romae moritur ac de imperatore eligendo inter primates dissentitur , demum tamen Ottho 3 ejus filius electus est.

367

Anno domini
989
Anno Otthonis tertii ejus nominis imperator sexto, frequens diversorum fluviorum fuit inundatio. aestas postea ferventissima, inde fruges exaruerunt et fames ingens sequuta est. Nix nimia decidit. annona de coelo pluit in Albania. Alii etiam pisciculos de coelo pluisse in Saxonia ferebant. Vandali bis Saxoniam invadunt.

manne     pluie_poissons

Anno sequenti vero, Carolus dux Remis occupat. Archiepiscopum ( quem Hugo rex praefececat) et quosdam primatus capit, et Laudunum religat. Sequenti autem anno moritur, cui Ottho filius in ducatu Lotharingiae succedit.

Anno domini
991
mer_en_feu
Ignis de Rheno ascendit et villas proximas absumpsit. Eodem autem anno Theophania imperatrix ac Carolus dux Lotharingiae diem obierunt, ac Carolo filius Ottho successit. Anno vero proximo Remis synodus congregata est, ac imperator Romanus Ottho tertius Brandeburgum obsedit.

Anno domini
997
Widerolphus argentinensium episcopus, quem tamen alii Vuideroldum vocarunt, cum Baldo in episcopatu successisset: anno episcopatus sui decimoseptimo (errant autem qui duobus tantum annis praefuisse scribunt) post consecratum a se Seltziense monasterium ad Rhenum situm, arcano Dei consilio ac judicio, a muribus (quemadmodum et Hatto Moguntinensium archiepiscopus) duodecima Julii devoratus, ac in Ebershey minster coenobio plurimum a se adamato atque liberalissime dotato sepultus est.

368

widerolphe

Eo anno Ottho 3 Italiam ingressus Romam obsedit. Crescentium ac seditiosos digna poena affecit.

Anno domini
999
Anno tertii Otthonis 16 multa prodigia visa sunt. Terraemotus enim factus est per maximus. Cometes apparuit 19 Calendas Januarii, circa horam nonam aperto coelo, quasi facula ardens, cum longo tractu fulgoris instar splendens super terram, et adeo quidem ut tanto splendore non modo qui in agris erant, sed qui in tectis etiam irrupto quasi fulmine ferirentur.

seisme     comete7

Qua coeli scissura sensim evanescente interim visa est figura quasi serpentis, capite quidem crescente cum caeruleis pedibus.

369

Anno proximo Crescens Patritius Romanus Gregorium 5 natione Saxonem consanguineum imperatoris à papatu ejecit, et largita pecunia diversis Joannem episcopum Placentinum in odium imperatoris Papam fieri procuravit. Quae cum intellexisset Ottho imperator Italiam magno cum exercitu intravit, atque ad urbem properans cum Crescentio bello congressus, hominem devicit, captumque ante urbem post longas vexationes suspendi curavit. Joannemque pontificem illegitime factum execavit.

Accueil Paranormal OVNI Prodiges Lycosthenes
Dernière mise à jour: 07/08/2022